PG 2, col. 446

contradicere videntur. Nihilominus tibi respondebo
Mundus est opus artificiose factum, ut masculo in
tetern um futuro femina pariatj ustos ac aeternos filios.
At pii hic ad perfectionem venire non possent, nisi
pauperes exsisterent, quibus auxilium ferrent. Si-
mili modo et aegrotantes adsunt, quibus provideant.
Et eo spectant reliqua. Tum Sin‘on: Quid ergo,
pauperes nonne infelices sunt? Male nimirum pa-
tiuntur, ut justi ad perfectionem veniant. Et Pe-
trus; Si eorum humilitas esset aeterna, infortu-
nium esset maximum. Sed humiliationes et exalta-
tiones hominibus sorte attribuuntur. Cui autem
sors non. placet, illi licet vitam, qua electa utitur,
recte dijudicatam per semetipsum commutare. Tum
Simon: Quaenam est illa sors, et ea quidem electa?
Et Petrus: Hoc alius disquisitionis argumentum
est. Verumtamen, si non vetueris, tibi ostendere
possumus, quomodo generatione commutata iterum
natus tu recte vivendo aeternam salutem adipisci
valeas.
XXIV. Quibus auditis Simon respondit : An non
intelligis, quomodo capitulatim disquirens tibi ad
proximum progredienti caput consenserim quasi
satisfactus? Sed dedi occasionem inscitiam tibi
persuadendi, ut ad aliud capitulum progressus tota
ignorantia tua cognita non conjectans te dijudi-
cem. Sed tres cum jam praeterierint dies, mecum
dissere et continuando ego ostendam te nihil scire.
Haec cum Simon locutus esset et ex1re vellet, pater
meus dixit: Paululum me ausculta, Simon, et
postea, si lubet, proficiscere. Memini te initio dis-
putationis, quasi me non cognoveris, divinatio-
nes meas contempsisse. Sed jam cum alterius
partis disquisitionem audiverim, rectene tibi sta-
tuere videor an non, si Petrum te superiorem cre-
diderim, eumque verum dicere confitear? Si qui-
dem recte me censere dicis, noli pacisci, ne vi-
dearis quamvis praeoccupatus vel ex consensu et
victus nolle concedere. Sin Petrum in disputa-
tione superiorem esse non recte ostendebam, per-
suade nobis, quomodo non recte censuerimus, aut
noli cessare a disquisitione coram omnibus, cum
tibi alterutrum eligere licebit, aut superari aut
componere. Sed tu fortasse pudere coram omni-
bus auditoribus maximam putas pcenam ei, qui
dijudicatus est, quia partes male egerit ς et ex con-
scientia dolorem patiatur; nam victum te esse re
ipsa scimus, cum orationem a te prolatam audive-
rimus. Praeterea quoque non credo te venisse ad
disputationem, quemadmodum promiseras, sed,
ne argueris, rediturum te exiens promisisti.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.