PG 2, col. 476

autem ad philosophos ventitabam (ventorum
quippe vis adhuc navigationem inhibebat),petebam-
que ut singula clare enarrarent de eo rumore,
quem is qui Roma conspectus fuerat annuntiasset,
ac quaenam ille divulgasset. At illi responderunt:
Talis quispiam an Romae visus fuerit, plane nesci-
mus; de eo autem qui in Judaaa, degit, et Filius
Dei esse a fama praedicatumaudivimus a multis qui
illinc venerunt,et intelleximus de mirabilibus om-
nibus quze solo etiam verbo edidit.
IX. Et cum dicerem cupere me in colloquium ve-
nire cum aliquo eorum qui illum vidissent, atque
de eo audire quaecunque scirecuperem ;excipientes
illi dixerunt : Est hic quidam, qui non solum vidit
eum,sed etex ea regione oriundus est, eximius,
nomine Barnabas, qui se etiam ait unum esse ex
discipulisillius ; et hic alicubi sedens, quas ab illo
promissa sunt, talium dignis, ei qui velit narrat
ultro. Et quidem ad locum in quo vir sedere solitus
erat veni, atque ipse quoque pars fui circumstantis
multitudinis, stetique audiens quae dicebat : ac in- '
tellexi vera eum non dialectica ulla arte docere,
sed adeo sine praameditatione ac simpliciter expo-
nere quza audierat et viderat Dei Filium, qui appa-
ruit, fecisse ac dixisse. Multos autem testes verbo-
rum ac mirabilium quas ab ipso proferebantur, ex
ipsa assistente plebe producebat.
Χ. Verum quia ad ea qum ab ipso candide dice-
bantur, libenter p0pulus acquiescebat ς philosophi,
utpote qui ex hujusce mundi disciplina prodierant,
ludificari eum ac ridere ordiebantur,immodica au-
dacia cavillantes atque probris incessentes, et ad-
versus eum utentes syllogismis tanquam armis po-
tentibus. At ille ineptias eorum repellens, versute
ipsorum interrogationi non occurrebat, verum im-
perterritus non desinebat loqui. Et aliquando qui-
dam jocabundus rogabat eum ε Quare, ο nove do- ‘
ctor, ita factus est culex, ut minimus existens, et
sex pedes nabens, insuperque alas gerat ; elephas
vero, maximum animal, cum careat alis, quatuor
tantum pedes habeat ? Ille autem doctrina ad inter-
rogationem paulisper cohibita,nullo tamen de bis
dato responso ad eum qui interrogaverat, sermo—
nem quem ab initio sibi proposuerat resumpsit;
hoc solo utens prooemio in unaquaque interpella-
tionezNobis demandatum solummodo est, ut vobis
sermones ac mirabilia facta illius qui misit nos
enarremus : ac pro demonstratione dialectica, te-
stes vobis producimus eorum qui hic adstant mul-
tos: caeterum in vestra potestate est, obsequi, vel
fidem non habere. Ego certe non cessabo vobis ex-
ponere quod utile est: quoniam mihi quidem
damnum est, tacere; vobis vere noxa, non cre-
dere. Equidem possem reddere rationes futilium
vestrarum questionum, si viderem vos de istis

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.