PG 2, col. 479

ignoratis.
XI. Haec eo dicente, illi communi consensu,
multum ac petulantem risum emiserunt,ad stupo-
rem ac consilii inopiam nitentes eum redigere,
veluti barbarum quemdam ac insanum. Quae cum
ego intuerer, animo coepi incalescere, ac zelo ne-
scio qua ratione correptus, tacere non potui, sed
cum fiducia dixi : Jure Deus, ο homines, volunta-
tem suam incomprehensibilem vobis fecit,indignos
vos prmsciens, sicut inpraesentiarum dat plene in-
telligere iis qui mentis judicio utuntur. Quando-
quidem enim nunc ejus voluntatis praecones missi
sunt, qui non arte aliqua et. verborum rhetorico
ornatu,sed simpliciter tantum et absque calliditate
consilium ejus reprmsentant,adeo ut quilibet qui
audierit, intelligat quae dicuntur; adestis vos, ut
non intelligetis quod vobis expedit, utque damno
vestro rideatis veritatem, quas inter barbaros ad
vestram condemnationem versatur, quamque ad
vos advenientem non vultis hospitio recipere, pro-
pter libidines vestras, et verborum illius vilitatem,
ne arguamini, inconsulto philologi esse, amatores
sermonum, non autem veri phil030phi, sapientiae
studiosi. Quousque ergo discitis loqui, qui bene
loqui nescitis? Multa enim verba quae profertis,
unius verbi pretio non sunt aestimanda. Quid
autem et dicet Graeca vestra multitudo, unanimis
aliquando facta, si judicium futurum est, ut iste
ait ?Quare,Deus. voluntatem tuam non praedicasti C
nobis ? Nullatenus audiemini : vel forte et aliquam
responsionem reportabitis, huiusmodi : Ego cum
omnes futuras voluntates, ante constitutionem
mundi cognoscerem,unicuique pro merito suo 1a-
tenter praevius occurri : quod autem id ipsum ita
se habeat, volens iis qui ad me confugerunt, plene
manifestare, cur ab initio, a primis generationibus
voluntatem meam palam non siverim praedicari;
nunc circa finem saeculi, praecones mei consilii
misi ; illi vero et irridentur,et contumeliis ati‘ecti
deluduntur ab iis qui nequaquam volunt adjuvari
meamque amicitiam vehementer repudiarunLO ma-
gnam injuriaml invidia: etiam periculum subeunt praedicatores Dei, idque per eos homines, qui ad
salutem vocantur.
XII. Quis cum dicerem,aliaque his consentanea
multum in plebe ortum est murmur: atque alii
quidem Barnabam miserantes, mihi favebant ; ali
vero, quierant stolidi, graviter in me stridebant
dentibus. Porro cum jam vespera advenisset, Bar-
ξθ al. add. τόν. ³⁷ a1. ἀπανούργους, ³⁸ 1. ὑμῶν. ex mss. ’_°AVertit_Coteleriustquasiperinde esset ac τοῦ
αἰῶνος, sententia postulante, sed sine exemplo, quod quidem sciam. Cum. θοῑιι. φόνου.
VARIORUM NOTE.
(4) O'i τὸ καλῶς λαλεῖν οὐκ ἔχοντες. Verte: Qui bene loqui non potestis;quia boni nihil didicerant.
Cum.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.