PG 2, col. 490

aut szecularibus curis, vet alio quopiam affectu ob-
turbantur.
XXII. ⁶² Neque dicat aliquis, non oportere conso-
lationis et admonitionis verba iis admovere, qui
mali aliquid habent ac gerunt. Aio enim, quod
si quidem aliquis proficit, adhibeat; sin minus, in-
terim tempori cedat. Tempus enim est, ut Salo-
moni videtur, omni rei ⁸³. Quare oportet sermones
qui animam confirmant, hominibus ante vexatio-
nem inferre; ut si quid forte pravi acciderit, mens
prius armata, recta ratione possit id quod illatum
est, perferre. Unde, amice Clemens, si cupis qua:
ad Deum pertinent cognoscere, a Domino et Deo
et Salvatore nostro Jesu Christo, qui humanum
genus docet scientiam; ab eo solo discere potes;
quia solus novit veritatem. Aliorum enim si quis
aliquid cognoscit, ab eo uno, aut ab ejus discipu-
lis traditum accepit.
XXIII. ⁵⁷ Est autem ejus sententia: Deum unum
esse in tribus personis, cujus totus mundus opus
est, quique justus existens, aliquando certe uni-
cuique pro actionibus retribuet. Necesse quippe
omnino est, ut qui asserit Deum natura esse ju-
stum, etiam credatimmortales esse hominum ani-
mas. Quoniam ubi erit justitia ejus? quando ali-
qui, cum pie vixissent, tamen male habiti, per
vim e medio sublati sunt: quidam vero, postquam
valde impii exstitissent, atque vitae luxui ac deliciis
indulsissent, communi tamen hominum morte
obierunt. Quandoquidem igitur absque ulla con-
tradictione Deus, bonus cum sit, justus etiam est ;
nec aliunde justus esse cognoscatur, nisi anima post
separationem acorpore, sit immortalis ; ut quando
in resurrectione suum corpus recuperarit;malus
quidem, tanquam qui hic bona receperit, ibi pro
iis quae deliquit puniatur; bonus autem, hic pro
delictis castigatus, illic quasi in sinujustorum,hze-
res bonorum constituetur: quandoquidem igitur
Deus justus est, constat inter nos, judicium quo-
que fore, et animas esse immortales. Si quis vero,
quemadmodum Samaritano Simoni placet, et non
ut veritatis doctrina vult, Deo concedere nolit,
justum esse, cui jam aliquis id tribuere potest?
XXIV. His auditis, ego Clemens. Et quisnam
ast, dixi, iste quem aiunt, Simon Samaritanus,
scire vellem. Respondit autem Petrus: Si cupis
discere, licet tibi ab iis cognoscere, aquibus et ego
cuncta illius intellexi. Vocatisque Aquila et Nice-
ta, praecepit eis, ut mihi omnia ad Simonem per-
tinentia diligenter enarrarent. At illi, Deum atte-
stati se nullatenus a veritate declinaturos, hunc
in modum res ejus exposuerunt. Ac prior Aquila
cmpit ita dicere: Audi, charissima frater, ut tu
εδ Deest in al. ⁸⁷ Ι. Re-
⁶⁶ Deest in al.
⁶⁴ al. τινα.
16

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.