PG 2, col. 491

XXV. ⁵³ Simon igitur patre quidem Antonio, ma-
tre vero Rachele ortus est; natione Samaritanus, ex
Gitthis, vico qui non minus quam sex schemis ab
urbe Samaritanorum distat. Hic Alexandriae ngy-
pti commoratus, ac in Graeca doctrina plurimum
exercitatus, et arte magica pollens, atquc insolen-
tia elatus, se vult existimari esse virtutem supre-
mam, ipso quoque superiorem Deo qui totum
orbem produxit. Interdum vero se Christum signi-
ficans, Stantem appellat. Eamque appellationem
usurpavit, quasi qui semper constiturus sit, nec
habeat corruptionis causam qua corpore concidat.
Nec vero Deum mundi conditorem, supremum esse
ait: nec mortuos aliquando excitatum iri credit.
Hierosolymam negat, montem Garizimum substi-
tuit, Pro vere Christo Deo nostro, seipsum prazdi-
cat. Legem, propria praesumptione aliter interpre-
tatur;etjudicium fore quidem dicit, verum non ex-
spectat.
XXVI. Ut autem ipse religionis opinionem in-
vaderet, factum est ita. Joannes quidam exstitit
qui singulis diebus baptizaret: et quemadmodum
Domino fuerunt duodecim discipuli, duodecim
mensium solis gerentes numerum; sic ei quoque
fuerunt triginta viri principes, menstruam lunas
rationem implentes; inter quos et una quaedam
erat mulier, vocata Helena; ut ne hoc quidem abs-
que premeditatione esset. Cum enim mulier dimi-
dium εει viri, imperfectum tricenarii constituit nu-
merum; sicut et in luna, cujus incessus non
perfectum mensis cursum conficit. Porro horum
triginta, Joanni primus ac probatissimus erat Si-
mon.
XXVII. ⁷⁷ Post mortem autem Joannis, Simon,
assumpta Helena, oberrat, plebem conturbans, di-
censque eam Helenam de supremis coalis in terras
delatam esse: cujus gratia, inquit, Graeci et bar-
bari bellum gesserunt, imaginati speciem veritatis ;
et edens multa prodigiosa miracula; ita ut nisi co-
gnovissemus eum illa per magiam efficere, ipsi
quoque fuissemus decepti. Nunc autem quando ve-
sanus ille voluit etiam imponere homnihus reli-
giosis,ab eo secessimus. Etenim caede se inquinare
coeperat ; sicut nobis adhuc amicis velut amicus pa-
tefccit; quod cum pueri animam ιι suo corpore se-
parasset, infandis quihusdam adjuramentis futuram
adjutricem ad eorum quae ipse vellet repraesentatio-
VARI/15 LECTlONES.
⁸⁸ Clamant hom. ιι, cap 18, 21, etc. _" Σίμων οὖν al. -Σίμων οὗτος, ut Clamantz'n. ῃ, βλ. Goer,- ira].
72 al. ἀνωτάτη.
ἔθνος. ’¹¹ al. Γητθῶν θεέ Γητθών.
7° al. sic τὸν τῆς.
⁷⁵ al. {Siqgnpolzfiq’ei thlamant,
τε ει, πολὺ μανέὶξ et πολυμανείς.
VARIORUM NOTAE.
Χριστὸν. ἑαυτὸν 1αἶ’νοιττόμενος προσαγορεύει,
Mirum in nullo exemplari ante προσαγορεύει poni
ἑστῶτα, quod et Clementia habent, et sequentia

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.