PG 2, col. 498

mejussisset, qui nondum consecutus fueram salu-
tare baptisma ; ad jam perfectos ac baptizatos,
Surgentes, inquit, oremus, ut Deus pro suis per-
petuis miserationibus opituletur mihi prodeunti ob
salutem hominum ab ipso.creatorum. thue hoc
dixit, oratione facta, exiit in atrii locum subdia-
lem et magnum, quo multi convenerant, ut fierent
auditores eorum quae dicenda essent. Stans, ergo,
cernensque universum populum summo cum silen-
tio oculos in ipsum conjicere, ac Simonem Magum
in medio stare, hunc in modum loqui ccepit :
XXXV. ί Pax sit omnibus vobis, qui parati estis
iexteras dare veritati Dei ; quam, magnum nempe
ac incomparabilc ejus munus in hoc mundo ut in
salutationem vobis ante sermones doctrinae accla-
memus praecepit nobis qui misit nos Dominus
Jesus Christus, Filius Dei vivi ; quo si aliquis inter
vos sit {ilius pacis, per doctrinam nostram pax
eum complectatur; si quis autem vestrum eam
accipere nolit, tunc et nos excusso pedum nostro-
rum pulvere in testimonium, ad aliorum domos ac
civitates abeamus ³. Ac vere dicimus vobis: Tole-
rabilius erit in die judicii, fuisse in terra Sodomo-
rum et Gomorrhae, quam in loco incredulitatis:
primo quidem, quia non potuistis ex vobis agnos-
cere veritatem : secundo, quoniam de nostris cum
audieritis, non venistis usque ad nos : tertio, quia
etiam nobis ad vos profectis non credidistis. Quare
gratificantes vobis, ultro oramus, ut pax nostra
veniat super vos. Si ergo eam habere vultis, opor-
tet vos alacri animo suscipere habitos de pietate
sermones, atque Deo placitam amplecti vitam ; ut,
pia justaque vita transacta, aeternorum honorum
heredes sitis.
XXXVI. ⁴ Quae cum Petrus dixisset, ac de operi-
bus Dei docuisset, quantaque bona a Deo homini
sint donata; atque multa monuisset de monarchia,
id est unius Dei principatu, Simon extra turbam
voce magna infit : Quid astantem tibi imperitam
multitudinem vis mentiendo decipere, dum per-
suades eis, deos nec nominare licitum esse, nec
dicere ? cum publici Judzeorum libri multos deos
asseverent? Et vero nunc coram omnibus, ex iis
libris tecum disputare volo de eo, quod deos exsi-
stere sit existimandum : et prius de eo Deo quem
protulisti, ostendo eum non esse supremam ac om-
nipotentem Providentiam ; quia improvidus futuro-
rum cst, imperfectus, indigens, ac omnino non
bonus. Quo, nimirum, demonstrato ex Scripturis,
quemadmodum ego assero, restat ut sit alius Deus
VARle LEGTIONES
μικρόν. _ 1Recogn. l. Αιι, c._ 30‘. ² Matth. x,
μικρόν. 1Recogn. l. ιι, c. 30. ’Matth. x, 12.
’lement. hom. ιιι, c. 38, etc. l. s. Rec. ιι, 37.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.