PG 2, col. 62
In inglese: The Clementine Homilies 1.6 · The Clementine Homilies 1.5
poterunt firmitatem evertere.Attamen hanc quoque
deliberationem cuidam philosopho,necessario meo,
edisserui,qui consilium mihi dedit,id ne auderem,
multas ob rationes. Sive enim, inquit, mago non
obtemperabit anima, tu, tanquam qui legibus ista
facere prohibentibus repugnaveris, male tibi con-
scius vives : sin vero obedierit, praterquam quod
mala in conscientia vives, non amplius tibi bene
cessura existimo ea quas ad pietatem pertinent,
cujus ergo ista ausus es.Nam Deum aiunt odio eos
prosequi, qui animas mortuorum a corporibus se-
paratas divexant. Ego autem his auditis segnior
quidem ad illud aggrediendum effectus sum,a con-
silio tamen quod initio ceperam non destiti, sed
velut ab impetu desiderii retardatus dolebam.
VI. Ac ne ista tibi longo sermone explicem, cum
in talibus cogitationibus et negotiis ego versarer,
sub imperio Tiberii Caesaris fama quaedam sensim,
a verna tempestate initio sumpto passimque crevit,
et revera bonus Dei nuntius mundum peragravit,
Dei voluntatem silentio tegere non valens. Ubique
igitur amplior et major fiebat, referens quod qui-
dam in Judaea, principio sumpto a verno tempore,
mterni Dei regnum Judaeis annuntiet, quo fruitu-
rum esse ex illis diciteum,qui vitam rectam emen-
datamque ducat : quo autem credatur ipsum divi-
nitatis plenum haac loqui ac inspirare,multa mira-
bilia, signa et prodigia edit sola jussione, quasi
qui a Deo acceperit potestatem; surdos enim facit
audire, caecos videre, pedibus debiles ambulare,
claudos recta incedere : omnem morbum depellit,
omnem daemonem fugat; sed et leprosi scabri, eo
eminus tantum viso, sanati abeunt, mortui vero
oblati'suscitantur,nihilque est quod facere nequeat.
Atque quo plus temporis praeteribat, eo major fir-
miorque per complures advenientes existebat, non
amplius, inquam, fama, sed rei veritas. Jam vero
et cmtus per loca fiebant consultationis et delibera-
tionis causa,quisnam esset qui apparuisset,et quid
vellet dicere.
VII. Caeterum eodem anno, autumni tempore
quidam publice stans clamavit, dicens : Viri Ro-
mani, audite; Dei Filius in Judasa adest, cunctis
volentibus promittens vilam aeternam,si vitam du-
xerint ex voluntate Patris qui misit illum.Quocirca
mores mutate,a deterioribus ad meliora transite, a
temporalibus ad aaternamgnoscite unum esse Deum.
νΑῐιῐιε LECTIONES.
ἒθραίνειν γὰρ τὸ θεῖον λέγουσιν ἐπὶ τοῖς σκύλλουσίτάς
adfirmo. ss ιιι, n η νων η Α κωκυ ηρέυςη.
διῄρχετοῸ. ⁹⁴ Ita ο. Epit. c. ὃς σιγᾷν-,στέγειν
¹⁰⁰ ἐν praetermise-