PG 2, col. 662

Alexandrino, lib. istromatum, ubi idem locus, sed
longior, citatur ex eadem epistola sancti Clementis
ad Corinthios, nominato tantum sancto Clemente
circa finem contextus, paucis verbis mutatis; hoc
modo: ‹‹ Haec est porta Domini, justi intrabunt in
eam : » Cum ergo multa: apertae sint portae in justitia,
haec/uit in Christo,in quam beati omnes qui intrarunt,
et iter suum direxerant in sanctitate cognoscendi po-
testate praedita. Αὐτίκα ὁ Κλήμης ἐν τῇ πρὸς Κοριν-
θίους ἐπιστολῇ κατὰ λέξιν φησί τὰς διαφορὰς ἐκτι-
θέμενος τῶν κατὰ τὴν Ἐκκλησίαν δοκίμων· ‹‹ ’Ήτω
τὶς πιστὸς, ἤτω δυνατός τις γνῶσιν ἐξειπεῖν, ἤτω
σοφὸς ἐν διακρίσει λόγων, ἤτω γοργὸς ἐν ἔργοις. ››
Id est : Jam Clemens in Epistola ad Corinthios his
verbis inquit, exponens cii/Terentiam eorum qui sunt
probati in Ecclesia : ‹‹ Sit aliquis fidetis,sit potens in
explicanda cognitione, sit sapiens in discretione ser-
monum, sit stupendus in operibus. ι Tandem notan-
dum est quosdam existimasse haec verba Clemen-
tis Alexandrini lib. II Stromatum, ὁ νόμος ἀπαγο-
ρεύει ἀδελφῷ δανείζειν, id est, lea: prohibet fratri
fenerari, etc., citari ex Epistola Barnabas, quod non
ita est : sed paulo ante citantur haec verba ex Bar-
naba, quae in hac Epistola habentur sub finem il-
lius, ’Δμὲλει μυστικῶς ὁ Βαρνάϐας· Ὁ δὲ Θεὸς ὁ
τοῦ παντὸς κόσμον) κυριεύων, φησὶ, δῴη καὶ ὑμῖν
γνῶσιν, etc., usque ad illa verba, ἀγάπης τέκνα
Alexandrini, qui tandem subjungit, sufficit hoc di-
cere, quod lex prohibet fratri fenerari, quae quidem
verba non exstant in hac epistola,quaa sancto Bar-
nabas ascribitur. Tenuis quaedam difficultas restat
circa nomina Hebraica, quae sanctus Hieronymus
profert ex Epistola sancti Barnabas in libro De no-
minibus Hebraicis. Siquidem nnum eorum, nempe
Nahum, in epistola desideratur : sic enim ait san-
ctus Hieronymus, Manasses, oblitus, Nahum, ger-
men. Sed error obrepsut, et legendum est, Nave,
ut habetur in hac Epistola, qui fuit pater Josue,
juxta Septuaginta ; vel Nun, quod idem est secun-
dum textum Hebraicum. Et ratio est, quia Nahum
non significat germen, sed consolatorem, teste eo-
hum. Nahum, inquit consolator, a radice om, id
est consolari. At Nave, seu Nun est germen, juxta
eumdem Hieronymum,ejusdem lib : cap. 1 : Nave,
semem, germen pulchritudo, a verbo conjugationis
Niphal 11:7, id est germinabit.
Cum autem haec unica feratur sancti Barnabas
Epistola, notandum tamen esse putavi, Epistolam
sancti Pauli ad Hebraeos a Tertulliano, libro De ρα-
dicitia, sancto Barnabas attribui, ut clarum est ex
ejus verbis : Exstat enim et Barnabas titulus ad He-
braeos ; adeo satis auctoritatis viro, ut quem Paulus
juxta se constituerit in abstinentiae tenore : « Aut ego

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.