PG 2, col. 664

Mosaicae legis agitur; in secundo de jejuniorum
ejusdem legis abolitione ; in tertio agitur de instan-
tibus, calamitatibus admonenturquefideles ad vir-
tutum studium, quod Judaei suis jejuniis et caere-
moniis postponebant; in quarto tractatur de
Christi adventu, missione apostolorum, Christi
passione et exultatione ; in quinto de hominis re-
paratione disputatur; in sexto rursus de Christi
passione,et de quibusdam illius circumstantiis ; in
septimo de antiquatione circumcisionis veteris, et
de circumcisione aurium et cordis ; in octavo de es-
cis prohibitis in veteri lege, deque illarum mystica
interpretatione; in nono de baptismo et cruce; in
decimo de reprobatione populi Judaici,et gentilium
electione; in undecimo de abrogatione Sabbati Ju-
daici ; in duodecimo de templi Judaici repudia-
tione ac demolitione, et de templi spiritualis tedi-
ficatione.
Secunda pars epistolae. Secunda pars duobus ca-
pitibus absolvitur. In primo agitur de via lucis,
hoc est, de iis quae Christiano agenda sunt; in
altero de via tenebrarum, hoc est, de iis qua: ani-
mae fideli fugienda ac vitanda sunt : tum demum‘
sequitur epilogus.
Haec autem epistola ab Origene, lib. ι contra Cel-
sum sub finem, Catholica, id est universalis ap-
pellatur : Exstat sane in Barnabas catholica epistola
scriptum,etc.,quia non ad unam certam gentem,aut
nationem scripta est, sed ad omnes Christianos :
ita enim definiuntur catholicae apostolorum episto-
lae, ut manifestum est ex Leontio, lib. De sectis,
cap. 2: Καθολικαὶ δὲ ἐκλήθησαν, ἐπειδή οὐ πρὸς
ἓν ἔθνος ἐγράφησαν, ὡς αἱ τοῦ Παύλου, ἀλλά καθὸ-
λου πρὸς πάντα, id est, Catholicae dicta sunt, quod
non ad unam scripta sunt gentem, ut Pauli Epistollz,
sed generaliter ad omnes.
IlI.
ad calcem Epistolarum S. Ignatii martyris.)
antiquissimum istud monumentum, a quibus im-
mensum quantum splendoris mutuari sibi posset.
Et nisi ingens isthoc incendium,quod non exiguam
partem urbis. Oxonlensis vastavit, omnia quoque
exemplaria absumpsisset,pulcherrimam ejus aucto-
ris editionem jamdiu habuissemus. Non defuere
tamen in Galia viri docti, qui indignum putabant,
scriptum hoc diutius in tenebris latitare." Itaque
nuper Hugo Menardus, monachus ordinis Sancti
Mauri, novam nobis editionem adornavit. Quin
plurimum hoc nomine meritus sit de publico, nemo

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.