PG 23, col. 321

amuleris ipsum ut paria scelera edere excptes;
bene siquidem nosti ac persuasum plane habes,
improborum linem exitiosum esse. Nam qui mali-
gnantur exterminabuntur, ac soli patientes et susti-
nentes Dominum, ipsi haereditabunt terram. Si qua
enim terra est sanctis viris promissa, hanc haere-
ditabunt qui sustinent Dominum, qui cum aliis
enumeratis bonis in haereditatem illis dandus est.
Quod si in caelis Jerusalem et Sion mons‘ Dei coe-
lestis adsit, terram item caelestem dignis promissam
putandum est.
ἔστιν ὲκ. οὐρανοῖς Ἰερουσαλὴμ καὶ Σιὼν ὅρος τοῦ Θεοῦ τὸ ἐπουράνιον, ἀκόλουθόν ἐστι καὶ γῆν ἐπουρά-
νιον νοεῖν τὴν ἐπηγγελμένην τοῖς ἀξίοις.
Vens. i0,ii. Et adhuc pusillum, et non erit pec-
cator, etc. Hic superius dicta interpretatur. illud
scilicet, Quoniam tanquam fenum velociter arescent,
et quemadmodum olera herbarum cito derident, his
explicat, Adhuc pusillum, et non crit peccator; et
quietes locum ejus, et non invenies: illud vero, De-
lectarc in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui,
bis apertius enarrat, Mansueti autem hareditabunt
terram, et delectabantur in multitudine pacis. Quo
pacto autem in Domino quis delectabitur, declarat
ipse dum ait, penes eum multitudinem pacis esse,
qua multa pace fruentur ii qui in Domino delectati
iuerint. llis porro docetur, aliam bonam terram
esse, mansuetis destinatam, ac delectationem, mul-
titudinemque pacis in futuram vitam remittit. Non
ignorabat enim justis perinde atque peccatoribus
in hac vita moriendum esse, ita ut de illis quoque
dici possit : Adhuc pusillum. et non erit justus; et
quaeres locum ejus, et ,non invenies : nam illi quo-
que moriuntur quemadmodum et peccatores. Ne—
que de hac terra sic locutus est, Mansueti Itazredia-
tabum terram; cum probe sciret Moysen omnium
mitissimum, olim de medio hominum sublatum ab
hac terra demigrasse.
Vsus. 12. Observabit peccator justum, et stridebit
super eum dentibus suis, etc. impiorum contra justas
insultus amborumque linem describit. Cum pecca-
tor, inquit, non satis esse sibi scelera sua putet.
justum cernens religiose viventem, id ferre nequit,
quia vitam ejus improbitatis sua: vituperationem
esse arbitratur; quare ait: Vel visu solo onerosus
nobis est, ideoque observat eum ut dejiciat. Verum
justus nihil pensi habet, neque novit quae clam
contra se struuntur machinamenta. Dominus vero
omnium inspector. ejus qui talia meditatur ruinam
prospiciens, consilia ejus deridet. Et hactenus qui-
dem nihil aliud agit quam ridere hominem talia
frustra cogitantem. Cum autem peccator ad laci-
nora progreditur, acuitque gladios, ut insidias
paret ad necem ei, qui propter Deum inopiam pau-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.