PG 24, col. 107

rum, bellatorem et iudicem, ct prophetam, et
ariolum, et senem. › ld porro continget illis, non
ob idololatriam, nec ob alia quaedam facinora; sed
ob solum consilium vere impium, nefarium et im-
probum contra Dominum initum. Animadverte
igitur quo pacto post illas omnes adversus illos
iutentatas minas, his verbis inferat :
ι Peccatum autem eorum, quasi Sodomorum, an-
nuntiaverunt et declaraverunt. Va: animae eorum, quia
inierunt consilium malum contra seipsos, dicentes:
Alligemus justum, quia diflicilis nobis est. ι Haec Β
-quippe causa minarum omnium erat. Hinc porro sine
controversia probari aestimo haec post Salvatoris
adventum finem accepisse. Cunfertim ergo et una
secundum prophetiam, omnia ab Jerusalem et a
Iudaea defecerunt et ablata sunt, non alio, quam
structarum contra Salvatorem nostrum insidiarum
tempore. Ac primo ablati sunt robustus ct robu-
sta, sive, secundum Aquilam, ι fulcmm et fulci-
mentum , ι vel, secundum Symmachum, ι sustenta-
culum et sustentatio. › Quod intelligas secundum apo-
stolicum sermonem, qui homines sancta vita exor-
natos, columnas ct firmamentum vocavit. Et quidem
etiam apud priscum illum populum quidam erant,
qui pro totius gentis sustentaculo haberi poterant :
quos de medio eorum tollendos esse comminatur.
ι Robur panis et robur aquae. ι Haec vero spi-
rituali more accipiens, advertas velim, non partem,
non aquam auferendam esse dici, sed robur pa-
nis et robur iiquae; quod ex alterius prophetae.
verbis intelligas: ί Ecce, inquit, dies veniunt,
dicit Dominus, et mittam famem super terram;
non famem panis , nec sitim aquae; sed famem
audiendi verbum Domini ”. ι Est igitur animm pa-
~nis, sermo quispiam alendi vi praeditus; similiter-
que potus rationabilis: quorum etsi Judaei se par-
ticipes esse putent, dum divinas Scripturas trans-
~currunt, et circa disciplinam promissiouesque ea-
rum studiose versantur: at robur nutrientis ser-
monis, vivificaeque terra: alimentum, nemo apud
-tpsos reperiat. Panem ergo sensilem neutiquam
memorat; nec aquas itidem qtae triti ac commu-
nis sint usus; sed illum potius panem, de quo ait
~David : ‹ Panem caeli dedit eis, panem angelorum
manducavit homo ⁸⁸.) Aquas item ipsum meminisse.
dicimus spirituales, de quibus Isaias propheta
alibi " talia fatur: ι Et haurient aquam cum gau-
tlio de fontibus Salutaris: ι quin et ipse Salvator:
ι Omnis qui bibit ex bac aqua, sitiet iterum; qui
vero biberit ex aqua, quam ego dabo ei, fiet in
eo fons aquae salientis in vitam aeternam “. ι llu-
⁸³ Amos vin, ll. “‘ Psal. Lxxvn, 24. ¹⁵ Cap. ι
{9-6) Hunc item locum expressit, Hieronymus, initio secundi libri.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.