PG 24, col. 106

nem excelsum et sublimem, et humiliabuntur.‘ ι
Quae puto de die judicii prolata fuisse. Quamobrem
non de Judaeis tantum hac vaticinatur, sed uni-
versim de omnibus huiusmodi hominibus. Prmnun-
tiat itaque evertendam esse apud homines idolo—
latriam, solumque in hominibus exaltandum Domi.
num esse, depressa omni contra Dei cognitionem
insurgente celsitudine.
Vrsas. 15-17. ι Ει super omnes cedros Libani ex-
celsas et sublimes, et super omnem quercum Bae
san, et super omnem montem excelsum, et super
omnem collem excelsum, et super omnem turrim
sublimem, et super omnem murum excelsum, et
super omnem navem maris, et super omnem
aspectum pulchritudinis navium : et humiliabitur
omnis homo, et cadet altitudo virorum. ι lnjiciam
in eos rete meum, ipsosque instar volucrum caeli
detraham. Fortasse vero omnium perniciem in illa
exspectata Domini die fore vaticinatur, hisque
obscure subindicat principes hujus saeculi, celsi-
tudines, dignitates, principatus et potestates, hu-
jusque mundi reetores, qui Deum non noverunt.
Vens. 18,19. ‹ Et exaltabitur Dominus solus in
die illa, et omnia manufacta abscondent, inferen-
tes in speluncas et in scissuras petrarum, et in
foramina terra), a facie timoris Domini, et a glo-
ria virtutis ejus: cum surrexerit ad percutiendum
terram. ι Quin etiam impii, adveniente Domini
die, opiniones suas, quas circa pluralitatis deorum
errorem mente prius tenebant, in discissis et di-
ruptis mentibus suis occultabant, atque omnem
mendacem de idolis opinionem eliminabunt et ab-
jicient ex cogitatione sua.
Vens. 20-22. ι Nam in die illa cjlciet homo abomi-
nationes suas argenteas et aureas, quas fecit, ut
adoraret vana et vespertiliones, ut ingrediatur in
foramina durae petrae et scissuras petrarum, a fa-
cie timoris Domini et a gloria fortitudinis ejus,
cum surrexerit ad conterendam terram. ι Dum Je-
rusalem idola coleret, imo potius cum tota Judata
incenderetur, in Iudaea difl‘usum quodammodo est
Babyloniorum bellum : qui, illa penitus vastata, ca-
ptos viros interfecerunt; mulieres vero et pueros
in terram suam transtulerunt. Caeterum cum talis
irruptio praenuntiata fuisset et futura esset, tanto
Judaei metu perterriti sunt, et in tantas angustias
redacti, ut in speluncis et in montium scissuris
sese occultarent, et invia loca peterent, cum ma-
nus eorum ad obsistendum invadentibus prorsus
debiles essent.
11-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.