PG 24, col. 17

Dominus [uisset in nobis. Hujusmodi eral sub
Moyse Israel, cui dicebatur: Sile, et audi,
Israel. Dominus pro vobis pugnabit, et vos sile—
bitis ‘.
Vens. 3. Fortasse vivos deglutissent nos.
Calamitatis tempus, quamvis sit vehemens, nihi-
lominus torrentis instar breve est.
Vens. 6. Benedictus Dominus, etc.
Quem vero laudare hymnisque celebrare oporte-
bal, propterea quod praedae non iuerimushominibus
qui deglutire nos volebant, nisi Dominum qui apud
nos est? Utique illi ad capturam nostram ruentes,
ut nos devorarent, consilia sua exsequi haud po-
tuerunt. Exasperati enim crudeli animo leones,
dentibus suis nos capere avebant; sed tamen scopo
suo potiri nequiverunt, haud nos illis tradente Do—
mino : cui etiam benedicimus, qui nos a furentibus
hostibus liberavit.
PSALMUS CXXIV.
Vens. 2. Montes in circuitu ejus.
Haec aiunt qui longa emensa via ad materialem
Jerusalem reversi sunt, ceu jam in tuto consti-
tuti, nec lam loco quam fiducia erga Dominum ala-
cres; quod sane melius est quam urbis Hierusalem
incolatus. Praeterea ubinam melius se haberet po-
pulus? Nam locum quidem circumstare montes hic
dicuntur; populi autem, cujus causa etiam locus
honoratur, rere Deus est custos, simulque loci, si
motio populus dignus fuerit.
Vsus. 5. Abducet Dominus cum operantibus
iniquitatem.
Verbum abducet hic significat tradet; nempe ab-
ducet in immunditiam quam sibi elegerunt, in pas-
siones ignominiae reprobamque mentem, ut agant
qua: minime oportet.
PSALMUS CXXV.
Vens. 1. Cum converteret Dominus captivitatem Sion.
Apostoli valicinantur haec de se dictum iri et de
gentibus; deinde res eventuras semini et messi.
Certe Davidis tempore nulla captivitas fuit; quam-
obrem de spiritali fortasse sermo est. Alius dicet
haec prophetice signiticari futura. Nempe aliquanta
captivorum pars Babylone redux, recuperata Je-
rusalem, de iis qui Babylone remanserant, canti-
cum hoc non sine bona exspectatione Deo extollit.
Aiuntergo nendum suum gaudiqu esse completum;
fore autern, cum universa natio ex hostili regione
ad propriam redierit. Hanc nimirum loci senten-
tiam reliqui interpretes sistunt: nam pro. [acti su-
mus sicut consolati, concorditer omnes aiunt: fu-
cti sumus quasi somniantes; non autent vera liber-
tatem nostram visione spectantes. Porro instar
verae perspicuaeque visionis erit lmlitia nostra, post~
⁸ Exod. xxv, Η.
'5) Ἐπεὶ τοῦτο.. lnterpres legisse videtur ἐπὶ
τοῦτξρ, vel ἐπὶ τούτοις, ut et sententia postulat
Eutr.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.