PG 24, col. 546

a Deo accipere salutarem atque beneficam homini-
bus potestatem, vicissimque ipsos obedientiam
mandatis ejus exhibere, promptitudinem et propo-
situm omni mundi ali‘ectu liberum. Sed et cmic-
stibus opibus animo imbutos, et regni Dei ar-
rhis instructos, oportere terrena despicere judica-
bat: neque aurum, neque divitias neque aliud
quidvis apud homines pretiosum pensi habendum
pra: collato ipsis caelorum thesauro. Sed et milites
eosdem regni Dei conscribens, expeditos esse eu-
rabat ad committendum cum hostibus proelium.
Propterea sine patrimonio esse volebat milites suos:
etenim Nemo militans implicat se mundi negotiis,
ut ei, α quo conscriptus fuit, placeat "°.
ἰ Ει iu quamcunque domum intraverilis, ibi manete.
Dominus quidem postquam divitiarum et'anri at-
que argenti, duplicisque tunicm, et cujuslibet sub-
stantia: possessionem discipulis vetuerat; deinde,
ut sequitur apud Matthzeum τ’, quomodo alimenta ,
habituri sint, necessario demonstravit. Ideo dicere
perrexit: Dignus est operarius alimento suo. idque
aiebat, volens alimoniam tantummodo participare
ab iis qui daturi erant: tantumque sumere permit-
tebat, quantum nutrimenti homini ob diurni ope-
ris mercedem satis est accipere. Sic ergo his quo-
que licere haud sane beneficii remunerationem
exigere, Gratis enim accepistis, inquit, gratis date ,-
sed pro impensa praedicationis Opera, proque cor-
poralibus laboribus, quos ab iis exantlari in tantam
expeditionem missis opus erat, aliud nihil oportere
quam necessariam alimoniam accipere: atque hanc
ipsam non ab omnibus indifferenter sumere qui
dare vellent, sed eos tantummodo hac muneris ac-
ceptione honorare qui digni essent, et qui ma-
ximam jam j'pridem dati cibi remunerationem ac-
cepissent ab iis qui pacem et cum Deo reconci—
liationem evangelizant. liceo consentanea regni sui
militibus monebat; testatus antea, non oportere
Opibus inhiare, nec cujuslibet omnino sive magna}
sive tenuis rei possessioni ; sed paupertatem sum-
mam sectari. Quin adeo, ut diximus, ne quotidia-
num quidem victum ab omnibus indifferenter, sed
a dignis tantum participare; neque hunc ipsum
gratuito. sed opera in anzecessum prastita, et im-
pertitis suis erga illos benedictionibus. — Sic ita-
que superna potentia et sapientibus adhortationi-
bus communitos discipulos, expeditosque jam Dei
regni milites constitutos, misit eos magistros ac
medicos ad Judazos, ut his innumerabilium bono-
rum nuntii essent atque datores. Ili vero ita ege-
runt, et quaquerersus discurrentes ceu magistri

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.