PG 24, col. 91

quia omnium plane gentium deterior est, et quia
illi neque ex adoptione, neque ex honore divinitus
sibi collato, exaltati videlicet, ac praecellentibus
muneribus ab eo donati, quidpiam utilitatis perce-
perunt : imo vero ne ex plagis quidem et castiga-
tionibus, queis a Deo frequenter vi amoris per-
moto, impietatis suae causa allecti sunt, resipue-
runt : nam, ι quem diligit Dominus, castigat, fla-
gellat autem omnem filium, quem accipit ¹⁶. ι Quis
autem ille fuit, quem dereliquerunt , nisi Christus,
quem quia irritaverunt et dereliquerunt, ea quae
subsequuntur perpessi sunt?
Vens. 5, 6. ι Quid adhuc percutiamini adjicien-
tes iniquitatem?omne caput in labore, et omne
cor in tristitia; a pedibus usque ad caput non est
in et) sanitas. Vulnus, livor, plaga tumens. Non
licet malagma imponere , neque oleum, neque liga-
menta. › Qui fieri poterat, ut aliud ad sanitatem et
salutem restituendam pharmacum reperirent, qui
Dominum abnegarant : quem non noverunt nec
intellexerunt advenisse sibi animarum medicum,
qui solus omnem morbum et omnem animarum
infirmitatem curare poterat?
Vens. 7, 8. ι Terra vestra deserta, civitates
vestrae succensa: igni : regionem vestram coram
vobis alieni devorant: et desolata est, eversa a
populis alienis. sicut tabernaculum in vinea, et sicut
tugurium in cucumerario, sicut civitas obsessa. ι
Ad custodiam fructuum in vineis nascentium lignu-
tur tentoria. Cum ergo vinea ‘prOpriis fsuctibus
probe instructa est, omni cura et sollicitudine
tentorium servatur, itaut custos diligenter prospi-
ciat, ne, qui in via praetereunt, fructus ejus decer-
pant. Cum autem vinea infructuosa est, illud a
_ custode, ut consentaneum est, negligitur. Quamob-
rem lsraeliticum populum derelictum iri intermi-
natur, utpote qui consentaneum fructum non
emittat. Timendum itaque nobis est, ne infructuosi
simus, ut ne ex ira Dei deseramur. Spiritus sanctus
est qui nos custodit. Cum igitur anima fructus
aeternorum penuariorum dignos profert, tum 'per-
manet ille custos, et singularis feri insidias procul
abigit; cum autem uvam fellis et botrum amaritu-
dinis profert, infructuosam animam ille deserit:
et tunc in quemvis brutum cogitatum, et in quamvis
irrationabilem concupiscentiam decidit illa. Ριο·
rumque porro Scriptura lsraelem vineam tropice
nuncupat; utfit Vineam ex Egypto transtulisti; ι
et, ι Vinea facta est dilecto ¹⁶ ς» et, ι Ego autem
plantavi te vineam fructuosam, totam veram ⁸. ι
⁸· Prov. ιιι, 19.. ³ Psal. LXXIX, 9. ι θ Jsa. ν, 1. ⁸
(4) liis similia habet Hieronymusin hunc locum,
atgue ita loquitur: ι ln cucumerario quoque, quod
L Χ nemorum custodiam vacant, nanItlm linnl
LXX_ pomorum custodiam vocant, parvulae, fiunt
casula: propter ardorem solis ac 'rat'lios declinau-
dos : ct inde vel bomines,vel bestiolas, quae insidiari

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.