PG 24, col. 98

audieritis me , gladius vos devorabit : nam os
Domini hac locutum est. ι Hic quasi Judacos allo-
quens, ipsos ceu infantes per corpoream promis-
sionem hortatur, ut dictis obtemperent; at secuno
dum veram intelligendi rationem, cum terra pro
anima reputanda sit, secundum Salvatoris parab‘o-
lam : quae terra caeleste semen suscipere dicitur;
hinc consequitur animae bona hic esse intelligenda,
scilicet profectum et perfectionem secundum virtu-
tem acceptam, vel bona ipsi in regno caelorum
promissa. Quapropter secundum litteram quidem,
verba rerum eventus mox consecutus est; nam
confestim, nec multo post elapso tempore, immo-
rigeri illi gladio inimicorum traditi sunt, irrumpen-
tibus Romanis ac belli lege cunctis in captivitatem
redactis;qnod si diabolicus gladius fuerit, huic
quoque dediti sunt, quod vocanti gratiae Dei non
obtemperarent.
Vsus. 21. ι Quomodo facta est meretrix civitas
fidelis Sion, plena judicii? in qna justitia dormivit,
nunc autem homicidae. ι -— ι Quem prophetarum
non interfecerunt patres vestri et vos 8? › Docet
igitur olim quidem civitatem incoluisse fideles vi-
ros, quorum causa civitas fidelis vocabatur; ac si
quis diceret, civitas fidelium; imo etiam plena ju-
Pdicii eratet justitize, utpote qua: probarum olim
animarum domicilium fuerit : quarejustitia in ea
dormivisse, id est, inhabitasse et quievisse dicitur.
Olim quippe talibus plena viris erat; ut fortasse
tempore Davidis, qui primus urbem eripuit ex
manibus allophylorum, arcam Dei et taberna-
culum ibi .posuit, in eaque ipse habitavit, re-
giamque constituit, ita ut civitas David appella-
retur.
Vsus. 22. ι Argentum vestrum non probatum :
caupones tui vinum aqua miscent. ι Eratque ar-
gentum eorum non probatum, quia postquam forni-
carii et homicidae sunt effecti, se verae religionis ver-
bum annuntiare et divinas Scripturas interpretari
simulabant, dum fabulosas deuteroses ad lectionis
cxplicationem adhiberent. Doctores vero ipsorum,
qui doctrinam cauponahantur, e re caupones dicti
sunt, qui vinum aqua miscebant, dum sermone in
aquam resoluto, meram et restrictam divinarum
Scripturarum mentem per commentitias suas deu-
ο teroses fmdarent.
Vens. 25. ι Principes tui non obtemperant, soci
furum. ι Sic vocati ο Servatore non obtempera-
bantzin summa, Deo repugnant, declinantes ab
eo, et in praeceptis ejus non manentes, ι diligentes
munera, retributionem persequentes, pupillo non
judicantes, et causam vidua: non attendentes : ν

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.