PG 25, col. 6

terentur. Nantque si erecta cruce. universa idolola—
tria eversa est; si hoc 2 signo omnes daemonum
praestigias fugantur, solusque Christus adoratur, et
per ipsum Pater cognoscitur; si denique hi quidem
qui contradicunt, erubescere coguntur, ipse vero
contradicentium animos quotidie latenter immutat:
qui tit (merito‘ enim quis eos ita aggrediatur) ut
humanutn opus id adhuc opinentur, ac non potius
fateantur Dei Verbum, et Salvatorem mundi illum
esse, qui in crucem ascendit? Sane idem istis acci-
dere mihi videtur, ac si quis solem nubibus obscu-
B ratum reprehendat, ejusque nihilominus lucem ad:
miretur, quippe qui totum terrarum orbem ab ea
illuminatum cernat. Ut enim pulchra lux est, et ipse
sol, lucis auctor, luce pulchrior est :ita cum res sit
plane divina, universum mundum Dei cognitione rc-
pletum esse, necesse est ducem et auctorem tanti
operis Deum ipsum et Dei Verbum esse. Itaque pro
virili parte de re tam admirabili disseremus, prius-
que infidelium inscitiam refellemus, ιιι falsis con-
futatis, veritas per seipsam deinceps illucescat, tu-
que ipse, charissime, certum persuasumque habeas
te veritati credidisse, Christumque cognoscendo
deceptum non fuisse. Tecum porro, qui Christum
amas, de Christo disserere maxime convenire arbi-
tror, quandoquidem te ejus cognitionem et fidem
rehus omnibus pretiosiorem ducere autumo.
2. Principio quidem malitia non fuit, quoniam
ne nunc quidem in sanctis reperitur, nec prorsus
in illis exsistit: sed eam postea homines excogitare
atque adversus seipsos eflingere coeperunt; unde
etiam idolorum commenta ellinxere, ea qua: non
sunt, perinde ac si essent, animo concipientes.
Nempe mundi opifex et omnium moderator Deus,
qui universa natura et humana intelligentia longe
superior est, ut vere bonus ac summe benignus.
per proprium Verbum et Salvatorem nostrum Je-
sum Christum, humanum genus ad propriam ima-
ginem fecit, qua illa secum similitudine homi—
nem ad rerum naturam cognoscendam et contem.
Ῐ) plaudaiu aptum reddidit. Hinc propriae etiam reter-
nitatis cogitationem et cognitionem cidem imperti-
vit,utvidelicet hac conservata similitudine, nunquam
cogitationem a Deo averteret, neque a sanctorum
convictu discederet: sed datam Dei gratiam et pro-
priam ex paterno Verbo vim infusam retinens ex-
sultaret, et cum Deo familiariter viveret, securam-
que ac vere beatam immortalem vitam duceret.
enim.dicamus. _ __ ν,
(12) ἘριώπιἈὸ auom, καθς ἑαυτούς. Sic etiam
legisse videtur Omnibonus, qui venit, per seipse:
fin'gerehAlii curn θάψει-καθ’ ἑαυτῶν.. _ Ι
("utsic δεῖμεν. Gohler. cl Felck. ι anon. Alii.
cum editis ὁμοιότητος.
(14) Edit. Cornmel., συζητήσεως.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.