PG 25, col. 82

ligendi vi est praedita, sed externa tantum arte 32
proinserentis scientia agit. Neque etiam Verbum
intelligo, quale est hominum quod nempe ex sylla-
bis constat. etin aere exprimitur : sed ipsius boni
et Dei rerum universarum viventem et eilicacem
Deum dico qui per se est Verbum, qui idem'ab om-
uibus creatis diversus est, propriumque et solum
boni Patris est Verbum, cujus pro'lidentia totus hic
mundus, quem et condidit , illuminatur. Ipse enim
qui boni Patris bonum Verbum est, rerum omnium
ordinem disposuit, contraria cum contrariis conjun-
xit, unumque concentum ex his composuit. Idem
ipse qui Dei virtus et sapientia est, cadum volvit,
terramque suspensam ac nulla re innixam, proprio
nutu fundavit et firmavit. Ab illo sol collucens
universum orbem illustrat, et luna lumen dimensum
habet. Ejus numine aqua in nubibus suspenditur,
pluvize terram irrigant, mare limitibus circumscri-
bitur, terra variis plantis frondescit et viret. Deni-
que si quis infidelis ea qu:e diximus in quaestionem
vocare voluerit, an omnino sit Verbum seu Ratio
Dei. is certe sana mente non esse censendus sit. qui
de Dei Verbo seu Ratione audeat dubitare. Verum-
tamen ex his rebus, quae aspectabiles sunt, discere
ei licet omnia Verbo et Sapientia Dei facta fuisse,
nec rem ullam consistere potuisse. nisi Verbo
(ἶ ει quidem Verbo divino, utdicthm est, fuisset facta.
41. Hoc autem Verbum, non ut hominum ver-
bum, quemadmodum dixi, ex syllabis constat, sed
sui ipsius Patris quam simillima est imago. Homi-
nes enim quia ex partibus compositi et ex nihilo
sunt creati, compositum quoque et dissipabile ver-
bum habent. Deus autem quia vere est, nec com-
positus est, ejus quoque Verbum vere est‘, neque
compositum est, scd unus et unigenitus Deus est,
qui ex Patre velut ex bono fonte bonus procedens,
omnia ornat, disponit et continet. Causa porro cur
verbum , Verbum, inquam, Dei ad res creatas ve-
nerit, admirabilis sane est, eaque clare ostenditres
non aliter, quam uti nuttc sunt, fieri decuisse.
Nempe rerum creataruut natura', utpote ex nihilo
facta, fluxa, inflrma et mortalis per se est: at uni-
versorum Deus natura bonus, imo optimus est. ac
proinde benignus et humanus. Bonus enim nemini
ullam rem invidet. Quapropter neque etiam ulli quod
sit invidet, sed contra, omnes vult esse ut humani-
(79) Particula καί, quze in Seguer. Gobl. et
Felckm. 1 an. nulla est,‘ in aliis et'cditis hic legi-
ῐυΓ.
(71) Seguer., Λόγῳ καὶ Θεοῦ Σοφίᾳ, Paulo post
pro γενομένων, Anglic. Goblcr. et F'elckm. 1 auom,
γινομένων. Ῠῖειοιςηιζ 5 anon., λεγομένων.
(72) §ic Segtier.At alii cum editis,rtiiv.
73) Felckni. ‘2 et 5 auon., ὅλος pro 6 Λόγος.
75) r'elcxm. ’τ et 3 auon., ολος pro ο Λοὲκ.
π) Sic seguer. Ba_sil.Anglic. GolilerLetJ ellckm.
Ι anon. At_Feli-kin. ὅ anum, γεννητῶν. Editi_o βοτη-
I_nel., γενητῶν. lbi;l_. ἐστιν abest ιι Golden. et eli-km.
1 anon. υοεινενητῶν. lit aliis vero ct cditisleg'nur.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.