PG 26, col. 32

asseverarsmus, aliquid utique probalitatis habe-
ret simulata illorum religio. Sin autem cum eum
aeternum dicimus, eumdem confitemur genitum ex
Patre Filium, qua, quaeso, ratione genitus genito-
ris irater possit existimariPSi item nostra fides
est in Patrem et Filium : quaenam inter illos inter-
cedit fraterna cognatio Ρ aut quomodo potest Ver-
bum, ejus dici frater, cujus sst Verbum ? Nec
vero hinc illis ignota est repugnantia, nam verita-
tem et ipsi perspiciunt: sed est sane Judaica excu-
satio et hominum qui, ut ait Salomon ⁸¹, a veritate
volunt discedere. Neque enim ex aliquo principio
prius exsisteute Pater et Filius geniti fuerunt, ut
censeantur esse fratres : sed Pater quidem princi-
pium et genitor est Filii,et Pater pater est, nec ali-
cujus fuit filius: Filius autem filius est,non frater.
Si idem porro mternus Patris fetus dicitur, recte
omnino dicitur. Nam non aliquando imperfecta
fuit Patris natura. ut quod illius pr0prium esset,
eidem postea accederet : neque ut homo ex homine
genitus est Filius, ut Patre exsisteret posterior,
sed Dei fetus est, qui, utpote proprius Dei semper
exsistentis Filius, ab mternitate et ipse exsistit.
Hominum quidem proprium est in tempore gignere,
propter naturas defectum : at mternus est Dei fe-
tus. quia semper perfectissima fuit Dei natura.
Itaque si non est Filius, sed e nihilo est factus :
id primum ipsi probent, ac deinde liceat illis tan-
quam de refecta clamitare, Fuit aliquando, cum
non esset : res quippe quin factae sunt, antea certe
non erant. Sed si est Filius, uti Pater testatur et
Scriptura; pradicant, Filius autem nihil aliud est
quam quod ex Patre gignitur, idque quod ex Patre
gignitur,ejus est Verbum et Sapientia et splendor ;
quid aliud inde concludendum est, quam eos qui
dicunt,Fuit aliquando, cum non esset Filius, velut
fures quosdam Verbum a Deo detrahere, aperte-
que adversus eum contendere, ipsum fuisse ali-
quando sins splendore, fontem sterilem et aridum
esse ? Nam tametsi temporis nomen, metu id sibi
exprobrantium, refugere simulantes, fatentur eum
ante tempore exstitisse : tamen quia quadam de-
59) Τόν deest in seguerian.
60) Ὅτι deest in seguer. Gobler. et Felckm. 1.
flexil'Seguerq τὰ γεννητά. Idem mox, τοῦτο γὰρ ὁ
ατ ιο.
(ἔδει) Seguer., Reg. Gobler. et Felckm. 1. Editi
ατηρ.
vero et alii, ἐκ τοῦ Θεοῦ.
(62) Sic Seguerianus, Regius et editio Commel.
At Gobler. et Felckm. 1, ἀποσολοῦσι. Ibidem Go-
bler. et Felck. 1, τὸν Λόγον ἀπὸ Θεοῦ.
(63» Seguerian., τῆς σοφίας.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.