PG 28, col. 159

apud sese dicebat: Dederunt Davidi myriadas; mihi cbiliadas. Atque ideo infensis oculis Davidem
ἱί, apud quos hodie Salvator dexteram manum ari-
dam sanavit. Egressique illi consultarunt, non qua
ratione Deo gloriam tribuerent, sed qua bene de se
merito insidias pararent. Ait quippe Evangelium,
ipsos quidem amentia plenos, exeuntesque deli-
berasse quid Jesu facerent ‘3. Pronepotes pere-
cutoris, pronepotes furiosi illius, pronepotes ejus
qui bene de se meritis insidiabatur. Infenso igitur
ammo Davidem Saul intuebatur, neque rectis eum
aspiciebat oculis. Tales enim sunt invidi, tales
hypocrita. Quamobrem tibi dicit Scriptura;
ι Oculi tui recta videant“: » nihil obliquum, nihil
invidum, nihil quod cupidinem aut furorem aut
quid simile prae se ferat. Aspice amicum rectis
oculis, nihil dissimulanter, nihil virulenter. Sed
Saul Davidem torvis oculis aspiciebat. Vide mihi,
quasso, insidias“. Eum in pretio haberi conspi.
catus, filiam ipsi dare cupit uxorem. Ο tentatio
invidia: l Insidiatur ei quem generum accipit: nec
parcit filias, ut honorato viro struat insidias. In
dotem vero postulat centum praeputia a110pbylo-
rum. Opinabatur enim si ipsum in pugnam im-
mitteret, centum cum uno congressos, unum inter-
fecturos, atque sic sese rivali expeditum fore.
Commissum praelium est; sed inimicus ut inimi-
cus, Deus vero ut Deus. Exit David, solusque cen-
tum interficit. Verum Saul animadvertens esse
Deum amico suo belli socium, ne ita quidem pu-
dore afl'ectus est: mansitque in parandis insidiis
pertinax, atque id non contra inimicum, sed con-
tra virum de se bene meritum. Jonathaaque filio
irascebatur, quod esset ei cum Davide amicitia:
eoque caecitatis ex invidia deductus est, ut pro-
prium filium interficere tentaret. David autem cum
sese videret insidiis appeti, ad tertiam se diem oc-
cultat: nam David quoque tertiam norat diem: et
inito cum Jonatha fcedere, sese in fugam victor ille
dedit: non quo non valeret inimicum ulcisci ; sed
nolens in virum cui beneficia contulisset, stringere gladiumzao Deo semel committens judicium,
fuga se confert cum suis domesticis ad Abimelechum sacerdotem.
13. Haec autem omnia recensemus ob historiam
Evangelii, ob verbum illud Salvatoris: «Annon le-
gistis ⁴⁶ quid fecerit David, cum esuriret: quo-
modo venerit 52 in domum Dei, et panes propo-
sitionis comederit ’δ” ? » Venit itaque David ad
Abimelechum sacerdotem cum paucis visa comiti-
bus. Obstupefactus Abimelech, Ecquid illud, ait, ut
dux exercitus solus iter faciat, et vir insignis tam
exiguo comitatu utatur? Tum David nequaquam
insidias sibi paratas memorat, sed re celata, ait,
jussum pueris esse ut in locum conveniant, cui
nomen, Deo fides. Nota apud Davidem quoque fl-
⁸⁸ Matth. xu, 14. “ Psal. xw, 2. “ Ι Reg. xvul, 25. ⁴⁶ lReg. an, 6. ‘7 Matth. xu, 4.
(33) Τι non habetur in Commelin., nec in mss.
sed a Parisiensibus additum fuit. .·
(β3)]“ι non habetur in Commelin., nec in mss.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.