PG 3, col. 319

emittit, honorem istum sibi minime vindicans, et
quasi ambitiose sumens (procul enim a divinis is -
tiusmodi ambitio est), sed cum angelica quodam-
modo reverentia docens ac dicens ad prophetam:
Ejus quae per me in te perficitur expiationis prin-
cipium quidem est Deus,quem in throno elevatum
cernis. Hic est ipsa per se expiatio et essentia ex-
piationis, 125 utpote essentia luminis. Hic est qui
primas essentias, quas circa eum vides, produxit,
etjuxta se collocando, continet, atque conservat
ηδ’ἱωιηιιιδιὶοηε et lapqummutabiles autem cogi«
tandm sunt secundum essentiam, velut in immor-
talitate,invita,secundum quam essentia sua habent
ut sint lumen, et ad extraneas aliquas cupiditates
converti nequeant. Quod enim in Deum exten-
dantur, id ex eorum Spiritali pendet libertate:
quod autem in hoc semper perseverant, opis est
Dei : omnia enim Dei auxilio opus habent. Ipse
estqui etiam alios movet ad primas eas providen-
tia; sua; operationes participandas, quas primi or-
dines suscipiunt, et ad easdem iterum transfun-
dendas : hoc enim missionem seu legationem de-
clarere dixit, qui hanc solutionem tradidit. Sed
hic quidem est expiationis auctor, scilicet Deus;
post Deum vero is qui expiationi praepositus est
serapbim, a quo et ego expiare sum edoctus. Hic
itaque estseraphim qui per me te expiat per quem
suas operationes ex abdito ad nos Deus ipse pro~
duxit, qui est auctor expiationis. Haec quidem
sanctus ille vir me docuit; tibi autem ipse trado,
ο Thimothee,secundum imaginem quam jam tradi-
dimus seraphim etangeli; tute autem scientiae erit,
aut alteram dictarem causarum admittere,et omni
ambiguitate liberari,quin potius posteriorem ho-
norare tanquam probabilem,vel per te quid magis
affine ac commodius reperire,vel ab alio rerum di-
vinarum perito addiscere, Deo verbum suppedi-
tante,juxta illudtDomt'mts dabit verbum evangeli-
zantt’buso“,conciliantibus nimirum et interceden-
tibus divinis angelis, per quos omnis illustratio ad
nos traducitur. Atque iterum tute erit scientiaa,
dum vela temetipso invenis, vel ab altero discis,
nobis etiam angelorum,si dictu las sit, amatoribus
ejuscemodi amabilem contemplationem revelare.
Eonsidera autem hinc patris hujus modestiam, quomodo, dum docet, etiam ex parte discere cupiat.
Etenim spiritus_prophetarum prophetis subjiciuntur. secundum illam quae cuncta pervadit, rectam
a Deo bono ac Salvatore nostro statutam ordinationem.
ο* Psal. vau, 12.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.