PG 30, col. 850

dant ab illa confessione, et aliud quid proferant
quod 696 sit ingenitum; vel si inhaerere illi sen-
tentia volent, caveant in posterum ita loqui, quod
Filius cum antea fuerit, genitus sit, quia filii et
geniminis appellatio non ingreditur unum et idem
subjectum cum appellatione ingeniti. Summa enim
et extrema confusio oriri potest tam nominum quam
rerum, si cum una revera sit et dicatur essentia
ingenita, verbo autem alia praeter illam introduca-
tur, posteaque haec genita nominetur, Filius autem
non sit genitus juxta ipsorum sententiam, neque
Pater generaverit nomine tenus, si quidem non
exsistat genitus : praeterquam nisi quis, juxta tri-
tum sermonem, malum minus malo curans majori.
excogitaverit aliquam generationem, quae fiat per
augmentationem, aut transmutationem. Et neque
hoc modo praeter omnia alia probe ratiocinaretur,
propterea quod si quid augmentatur, necesse sit,
ut auctario aliquo externo augmentum capiat. Unde
igitur poterit esse illa additio, sive id quod apposi-
tum censetur, nisi aliquid aliud prius subjecti loco
ponamus? Atqui si res ita se habet, necesse fuerit
excogitare multa, quae suum esse in semet habent
et ingenita sunt, ut unum illud perfecte compleant.
Sin vero augmentum illud accedit ex aliqua re quae
non est, utrum, quaeso, praestat confiteri, an quod
non fuit, id gigni decreto illius qui id produxit, an
15. Verum hi homines non vident hisce et longe
pluribus absurditatibus esse se obnoxios, neque
nosjuste in crimen audaciae ac praesumptionis me-
rito abducere, sed ipsos semet impietatis accusare.
Nos vero in his quae olim a sanctis Patribus, et
nunc a nobis demonstrata, permanemus : et cum
neque essentia Dei admittat generationem, utpote
quae est ingenita, neque distantiam, aut partitio-
nem, siquidem est incorruptibilis; cumque nulla
alia dari possit ad Filii generationem, dicimus Fi-
lium genitum esse cum antea non exsisteret; non
quod communem faciamus essentiam Unigeniti
cum iis, qua de nihilo facta sunt (siquidem non est
essentia id quod non est), sed eius qui fecit de-
creto seu sententia, dum differentiam omnibus
rebus definitam assignamus, ipsi tantam prae aliis
omnibus excellentiam tribuimus, quantam quidem
Opificem habere necesse est prae propriis qua: fecit
operibus. Etenim omnia per ipsum facta esse ⁸⁷
secundum beatum Joannem confitemur, congenita
(29) Basil. pag. 255.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.