PG 30, col. 851

quzc post ipsum et per ipsum factae sunt. Cum enim ipse solus ingeniti polentia genitus sit, et creatus
perfectissimus, hinc minister fuit in tota creatione et decreto Patris perficiendo.
16. Si vero ideo, quia Pater et Filius vocantur,
propterea humanam et corporalem generationem
oportet concipere, et ita de ea cogitare, et subducta
ratione ex iis quae ab hominibus fiunt operibus,
transmutationis nominibus et passionibus Deum
subjicere, siquidem quoque creator Deus, oportet
nos illi substernere materiam, ut opera, quae facit,
eventum effectumque suum sortiantur, qui Graeco-
rum est error. Homo enim qui ex propria gignit
essentia, non sane quidquam struxerit sine mate—
ria. Quod si hoc dicere recusarint, nominum elo-
cntionem nihil omnino curantes, sique nihilominus
servata veritate dignae 697 de Deo notionis at-
tribuerint soli divinae potentia: creandi officium et
facultatem : quomodo, quaeso, locum habere in
Deo poterit passio transsubstantiationis et partici-
pationis essentiaa, propter appellationem Patris9
Ecquis enim eorum qui recte sentiunt, sanave sunt
mente, diffiteri potest, quod quaedam nomina tan-
tum quamdam habent communionem ratione pro-
nuntiationis et elocutionis, non autem quoad significationem? Ut oculus, qui de homine et Deo dicitur,
illius quidem partem quamdam notat, hujus vero interdum auxilium, et custodiam justorum, nonnun-
quam ipsam notitiam eorum quae aguntur.
17. Multa vero, cum magnam habeant, quando Ο
pronuntiantur, discrepantiam, eamdem tamen obti-
nent significationem, ut ens, et solus verus Deus.
Ergo neque si quando Pater nominetur, statim ta-
lem concipere mente operationem debemus, quae
communis ipsi sit cum hominibus. ut simul utro-
bique hac ratione fluxum aut passionem mente
agitemus. Siquidem operatio divina nulli passioni
aut alfectioni est obnoxia, hominum autem fit cum
passione: illa passione caret, haec cum illa est-
Neque si quando nominetur Spiritus, statim pro-
pterea communem habet naturam cum aliis qua
Spiritus appellantur. In omnibus autem oportet nos
modum et analogiam rationi et unicuique natura
consentaneam servare, neque statim indignari,cum
Filium creaturam esse audimus, quasi nominum
aequivocatio ipsam prorsus essentiam communem
reddat; Filius enim est ingeniti et non facti geni—
men et opus. leum vero et angeli, et quidquid est
prmterea creaturarum, hujus Operis sunt opera,
praecepto Patris per ipsum facta. Sic enim Scri-
pturis sua constabit veritas, et ipsae ab omni mendacio sartm tectae conservari poterunt, cum videlicet
illa; de Filio pronuntient, quod factura sit et genimem : prmteroaque hoc pacto a sanis ratiocinationi-
bus non deflectemus, dum videlicet neque ullas Deo partes attribuimns, neque ipsi ad generationem
propriam essentiam, ad creationem vero materiam subjicimus, unde existere solet nominum diffe-
rentia.
18. Si vero Deus, neque dum generat, de pro-
pria sua natura genito quidquam impertit hominum
more, ingenitus enim est : neque dum creat, ma-
ἓΒΟ) Basil. pag. 255, 256. (32) Basilius pag. 261.
31) Basilius p. 257, 259.
3t) Basilius p. 257, 259.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.