PG 30, col. 859

enim puerile et infantis mentis estjudicium inge-
nitam et fine carentem dicere operationem, atque
sic illam cum essentia unam eamdemque rem esse,
cum nullum plane opus fieri possit ingenita et. in-
linite. Si enim hoc 700 quis affirmaverit, alteru-
trum ex duobus inde consequens erit : aut opera-
tionem Dei esse sine actione,vel opus etiam ipsum
esse ingenitum. Si vero utrumque horum omnium
confessione est absurdum, verum erit id quod reli-
quum est,videlicet cum opera initium habeant,ope-
rationem etiam non sine principio esse : cumque
cessent, eamdem etiam non carere fine. Non itaque
decet nos aliorum sententiis statim antequam probe
examinentur, fidem habere, et ita essentia; opera-
tionem unire; sed existimare quod haec verissima
Deoque convenientissima sit operatio, nimirum voluntas, quae valet et sufficiens est ad rerum omnium
tum essentiam tum conservationem, testante hoc ipsum etiam voce prophetica : Omnia enim quaecun-
que voluit, fecit 9°. Non enim ulla re indiget ad earum rerum, quas esse vult, consistentiam,sed simul-
atque vult, consistit etiam quodcunque voluit.
24. Quocirca siquidem oratio nostrajam ostendit
voluntatem esse operationem,operationem vero non
esse essentiam : cumque Unigenitus subsit volun-
tati Patris non ad essentiam, sed operationem, quae
et ipsa est voluntas: necesse est ut Filius hanc ser-
vet et teneat similitudinem. Unde jam porro, cum
commode eo provehamur,teners nos oportet veram
quoque rationem, cur imago dicatur. Ipse beatus
Paulus exposuit, dicens ; Qui est imago Dei invisi-
bilis, primogenitus omnis creaturae, quia in ipso
creata sunt omnia, tam qua in caelo quam quae in
terra sunt,visibiliu et invisibilia ’KHanc ob causam
est imago. Omnia vero quae in ipso creata sunt, una
cum eo qui primogenitus dicitur, non certe ingeni-
tam quamdam essentiam notant. Non enim eorum
respeetu essentia est. Ipsam vero operationem per
quam Filius, in quo omnia, referre imago ad es-
sentiam non potest, nec gestare imago illam simili-
tudinem potest ratione essentia, cum sit operatio,
quaeingenita fuit penes Deum in prmsentia ante cons-
titutionem etiam primogeniti et omnium quae per
ipsum creata sunt.Quis enim,quaaso,qui tum ipsum
Unigenitum novit,tum omnia quae per ipsum facta
sunt 98,etiam probe cognita habet, non confiteatur
se eo intueri omnem Patris potentiam ? Quo cum
respexerit beatissimus Paulus, non, Per ipsum, di-
cit, sed, In ipso, et sane addendo τὸ Unigeniius, ut
ipse cum aliis,qum peripsum facta sunt, assumptus,
lianc Patris operationem manifestam» faceret illi:
qui haec contueri valent.1maginem igiturillum dii
⁹⁶ Psal. eam, 3. '7 Coloss. ι, 45, 16. ⁸⁸ Joan. ι, 3.
(42) Συμϐαίνοι. Forte, συμϐαίνει. Em'r.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.