PG 31, col. 182

non denique quaecunque alia, quae qui serviunt
ventri, ingenti studio exquirunt. Jejunium arma-
tura est ad confligendum cum daemonibus. Nam
Hoc genus non exit nisi in oratione et jejunio “.
Tam multa bona proveniunt e jejunio: contra,
satietas lasciviae initium est. Statim enim una cum
deliciis ebrietate, et omni genere conditis bellariis,
prodit libidinis pecuniae genus omne. Hinc equi
lo. Cave tamen ne jejunii utilitatem sola esca-
rum abstinentia metiaris. Verum enim jejunium
est a vitiis esse alienum. Solve omne vinculum ini-
quitatis ιτ : condona proximo molestiam illatam
tibi: remitte illi debita. Nolite ad lites aceantentio-
nes jejunare ‘3. Carnes non edis, sed comedis fra-
trem. A vino abstines, sed ab injuriis tibi non tem-
pera. Exspectas vesperam, ut cibum capias, sed
diem totum absumis apud tribunalia. Vae iis qui
ebrii sunt, non a vino“. ira, mentis est temulentia,
eamque desipientem reddit, haud aliter quam vi-
num. Tristitia est quoque temulentia mentem ob-
ruens, ac demergens. Alia temulentia metus est,
cum habetur ubi non oportet. A timore enim, in-
quit, inimi'ci eripe animam meam ⁵ο In summa,
quivis affectus dimovens animam a statu suo dici
merito potest ebrietas. Cogita mihi hominem ira
percitum, quam temulentus sit eo vitio. Non est
sui compos, non novit semetipsum, non novit qui
adsunt; sed velut in pugna nocturna, omnes at-
tingit, in quoslibet obvios incidit, inconsiderata
loquitur, non potest cohiberi, conviciatur, percu-
tit, minatur, dejerat, vociferatur, disrumpitur.
Fugito istam temulentiam, sed ne illam quidem
quae ex vino nascitur, admitte. Noli aquai potum
largiore vini potu prievertere. Ne te ad jejunii
mysteria introducat ebrietas. Non est per temu-
lentiam aditus ad jejunium. quemadmodum uec
ad justitiam accessus est per fraudationem, nec ad
castimoniam per lasciviam, nec, ut summatim di-
eam, per nequitiam ad virtutem. Aliud ostium est
ad jejunium. Ebrietas ad lasciviam inducit, ad je-
junium frugalitas. Athleta ante certamen exerce-
“ l Cor. vu, 5. ⁸⁷ lsa. Lirin, 6. ⁴⁸ ibid. 4.
(57) Antiqui duo libri προλάϐῃς οἰνοποσίᾳ, pini
potu ζ· quani scripturam Optimam esse et maxime
idoneam arbitramur, nec tamen quidquam muta-
vimus, quod vulgatam lectionem Reg. tertius
codex optimus idemque vetustissimus tueatur.
Mos, qui' his temporibus misere viget, multorum,
qui ante diem‘ginerum genio plus aequo indul-
g'ent, hic a Basilio redarguitur.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.