PG 31, col. 575

cinnus non sit. Α se igitur quisque dissidebitipse,
nec vitam cum verbis consentientem exhibebit: sed
lingua quidem juravit, mens vero injurata est, di-
cet ex Euripide; et videri potuis bonus quam esse
studebit. Atqui hic est extremus injustiae terminus,
si qua fides Platoni habenda est, quempiam videri
justum, qui non sit. Sermones igitur qui rerum
honestarum complectuntur praecepta, sic recipia-
mus. Et quoniam bona; quoque priscorum homi-
num actiones θυι memoriae successione ad nos
usque conservantur, aut in poetarum aut histori-
corum monumentis custodiuntur, ne utilitas qui- Β
dem, quas hinc nasci potest, desit nobis. Verbi
gratia, homo quidam circumforaneus conviciis
Periclem consectabatur,hic autem non attendebat,
et die tota perstitit uterque, ille quidem permultis
probris incessens, hic vero nequaquam curans.
Deinde vespere jam facto, tenebrisque obortis, vix
discedentem Pericles facem praeferens deduxit, ne
sibi inutilis foret exercitatio philosophiae. Rursus
quidam Euclidi Megarensi iratus, mortem ei 179
minitatus est, ac juravit: hic rursum juravitt‘ac-
turum se ut sibi ille placaretur ac infestus esse
desineret. Quam utile fuerit talium exemplorum
aliquid in memoriam venire, cum vir jam ab ira
detinetur! Nam credendum non est tragoediae te-
mere dicenti : In hostes ira armat manum .' sed
longe satius ne irasci quidem omnino. Quod si id
facile factu non est,rationem certe velut frenum ira:
objicientes, efferri eam ulterius nc permittamus.
5. Sed rursus orationem reducamus ad actionum
bonarum exempla.Percutiebatquidam Sophronisci
filium Socratem in ipsam faciem, facto saepius im-
petu: hic autem nihil repugnavit,sed sivitebriosum
illum iram suam exsatiare,sic ut intumesceret jam
ejus vultus prae plagis, essetque saniosus. Ubi au-
tem ille a verberibus destitisset, Socrates quidem
nihil aliud fecisse dicitur, quam fronti suae quasi
statuae inscripsisse auctorem, Talis faciebat, seque
hoc modo vindicasse.Haec fere cum tendant eodem
ac nostra, operm pretium esse censeo viros tantos
nobis esse imitandos. Illud enim Socratis germa-
num est praecepto illi, maxillam credenti praebere
oportere et alteram“, nedum ulciscam ur nos. Peri-
clis autem factum, aut Euclidis, est huic simile,
quod persequentes sustinere, et ipsorum iram
⁸ Matth. v, 39.
( Ducteus,_.ut solet, hunc locum,_a’_c}.‘).’_ ἡ γλῶττα,
etc.. insitis notis do‘cte et exquisite illustrat.
(5‘52) Colb. tertius dripxaaay,perstiterunt. Editi et
alii mss. διήρκεσε. Siléges διήρκεσε, supplenda est
vox έκάτεροςζ ρεισειίιίε- aterque Subinde Colb. se-
cundus prima manu aestas; ἐλαρνων.
(ξοὶὺιμιθΐιὶυεςπληγῶν ἃς ἔλαϐεν. Nec ita
multo post idem codex ὥσπερ ἐν ἀνδριάντι. Notam

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.