PG 32, col. 1106

EPISTOLA CCCLXlll'.
Apolinario.
Domino meo, reverendissimo fratri, Apolinario,
Basilius. Elapsus sunt occasiones, quibus licebat
pietatem tuam alloqui, etsi lubenter adlitteras illas
rescripserimus. Te enim in silentio obtinere vo-
luptatem in illis lentati sumus. Nam revera nobis
visus es solus sapere : interpretum autem umbrae
volitant : ita ad solidum sensum expositionem
ducis. Et certe nunc cognoscendorum divinorum
eloquiorum cupido majorem in modum tangit
animum meum. At tibi proponere quaedam ex
dubiis non audeo, ne videar ultra modum fiducia
repleri. Tacere vero iterum non sustineo, partu-
riens, adhucque antevertere gestiens. Quare op-
timum factu censui, ut percontarer ex te, num
permissurus nobis sis, ο admirande, nonnihil
interrogare de controversis, an oporteat tenere
_ silentium. Utrumvis porro respondeas, id obser-
vabimus deinceps. Sanum laetumque et pro nobis
orantem te possideamus semper.
EPISTOLA CCCLXIV“.
Basilio Apolinarius.
Domino meo, exoptatissimo fratri, Basilio,
Apolinarius in Domino salutem. Ubinam ipse
eram, domine, ubi vero desideratissima vox, et
consuetae litterae ? cur autem non praesens defen-
dis, autetiam absens cohortaris, tanto bello ad-
versus pietatem erumpente, nobisque velut in
media acie clamantibus ad socios, propter ho-
stium vim 7 Te autem, ne quidem quomodo quae-
situri simus, intelligimus : quandoquidem nec in-
venimus locum 466 in quo versaris. Sed con-
quisivi quidem, in Cappadocia, quia sic nuntiave-
rant qui te nacti fuerant in Ponto, promisisse te
cito reversurum nec reperi ubi speraveram. At
nunc cum audierim te adhuc ea in regione eom-
morari, statim et indici epistolam tradidi. Qua
accepta, eave ne non rescribas, quod et is una
peregrinetur. Scito autem, quod interjecto tem-
pore advenerunt episcopi Egyptii, et scripta
antiquis scriptis congruentia, necnon divinis
ipsis, iisque quae convenienter divinis conscripta
“ Ibid. p. 90.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.