PG 32, col. 74

In inglese: De Spiritu Sancto 2

dictionibus observatio non simplex est, quemad-
modum alicui videri possit, neque ad mediocre
malum tendit, sel profundum habet atque obtec-
tum adversus pietatem consilium. Contendunt
enim ostendere dissimilem esse prolationem Pa-
tris, et Filii, et Spiritus sancti, tanquam inde faci-
lem habituri ipsius etiam secundum naturam diss
similitudinis probationem. Habent enim isti vetus
quoddam commentum, ab Aetio hujus haereseos
principe inventum, qui ξ in epistolis suis alicubi
scripsit ea quas secundum naturam dissimilia
Β sunt, dissimiliter proferri: ac vice versa, quae
dissimiliter proferuntur, esse dissimilia se-
cundum naturam. Atque 'ad hujus dicti confirma-
tionem traxit Apostolum dicentem, Unus Deus et
Pater, ea: quo omnia; et unus Dominus Jesus
Christus, per quem omnia το. Quemadmodum
igitur voces se habent inter sese ;Γ ita, inquit, se
habebunt et naturas, quae per ipsas significantur:
sed inter se discrepant per quem et ex quo ; dissi-
milis igitur Patri Filius. Ex hoc itaque morbo et
istorum circa praepositiones nugacitas dependet.
Unde Deo quidem et Patri tanquam eximiam
quamdam portionem attribuunt illud,ex quo; Filio
vero et Deo assignarunt iliud, per quem; Spiritui
autem sancto, illud, in quo ,' negantque hunc syl-
labarum usum usquam inverti, ut, quemadmo-
dum dixi, ex discrepantia prolationis simul ap-
pareat et naturae discrepantia. Atqui non obscu-
, rum est, eos, dum de syllabis subtiliter nugantur,
impiae doctrinm vim ac robur astruere. Siquidem
his syllabis, ex quo, conditorem volunt significari ;
rursus his, per quem, ministrum non instrumen-
tum: his denique, in quo, tempus aut locum de-
clarari, ut is qui condidit universa, intelligatur
nihilo honorabilior instrumento: Spiritus autem
sanctus nihilo plus, quam locus aut tempus, ad
res condendas attulisse videatur.
(36) Ἀρα καὶ τῷ, Reg. tertius_o’ipu κεῖται τῷ.
(3‘7) Συνεκφαίνηται. Duo antiqui codices συνεμ-
φαίνηται.
(38] Φαίνηται. Unus cod. ms. φανῆται. Sic autem ~
reddit hunc locum Erasmus: Spiritus sanctus
nihilo plus ad res condendas momenti attulisse vi-
deatur, nisi quod tempus aut locum praebuerit re:
bus conditis. Atpnonp tantum honoris Spiritui
sancto habebant_i_mpii haeretici, ut ab eo tempus
et locum creata dice—rent; sed eum comparabant
cum loco et tempore, ut Filium cum instrumento : ac
ei appellationem loci imponebant, ut ait Basilius
capi;— cujus cauillationis ansam videntur arripuisse
ent—usitata apud scriptores ecclesiasticos sententia,
qui Spiritum sanctum dicere solent plenitudiq em bo-
rioruin Dei esse, ut ait Didymus lib.1 De Spiritu
sancto, ac in eo cuncta Dei dona consistere. Ipse
Basilius probam-cap. 26 hujus libri, Spiritum san-
ctum esse veluti locum eorum qui sanctificantur.
3

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.