PG 33, col. 39

dicat Vcatecheses a Cyrillo postquam factus fuitepi-
scopus peroratasobstantgravissimae rationes,qui-
bus—in sequenti dissertationecap. 2,num. 10 etii,
et cap. 5, 31, probamus eas anno 348, ut serius
pronuntiatas, viventibus duobus imperatoribus
Constantio et Constante. At episcopus Cyrillus
non fuit nisi post Constantis necem.
12. Alterum probandum superest, Cyrillum ali-
quot antequam catecheses nostras diceret annis,
jam presbyterum fuisse. Primo enim, quis credat
presbytero adolescenti. qualem Hieronymus Cyril-
lum depingit. statim ab ordinatione sua Maximum Β cat. to, ῃ, 14, alterius cat. 14, η, 24, Plura etiam
confessorem gravissimum, praecipuum officii sui
munus concredidisse. priusquam experimentum ali-
quod sui dedissetin ordinariis homiliis?Cyrillumita-
que censeo simplici praedicandi munere aliquot an-
nis functum . antequam ei catecheseon cura praeterea
imponeretur. Secundo, nec primas. istas quas ha-
bemus, a Cyrillo dictas catecheses putem Ut enim
omittam, quod cat. 6, n. 21, quae de Manetis hi-
storia dicturus erat: ea jam a se, iis quos ad bapti—
smum instituebat praecedentibus annis dicta signi.
ficare videtur, annotatio catechesibus post earum
indicem in mss. praefixa et a nobis ante procate-
chesin edita declarat, Cyrillum non hos solas cate-
cheses, sed singulis annis similes dixisse ς istas au-
tem a studiosis viris ex ore dicentis scripto exce—
ptas. Verisimile est studiosos illos, non quas pri-
mum dixit Cyrillus statim scripsissezsed praeceden-
tium admiratione et fructu admonitos. istas anno
aliquo subsequente, scripto ad posteritatis memo-
riam conservare voluisse. Tertio, ita [VIII] in toto
catecheseon corpore loquitur quasi ex auctoritate
summa, quasi solus auditoruminstitutionis et pro -
fectus curam sustinens,quasi in hoc genere dicendi
subactus et exercitatus Nullibi suae recentis ordi-
nationis meminit,ve| juventutis veniam deprecatur;
quod vir modestissimus non videtur praetermissu-
rus fuisse. Meliorum se ipso magistrorum, qui ea
quae dixisset sublimius et perfectius cogitarent me-
minit cat. 18, n 32, antiquiores vero et seniores
non dicit. Quarto tandem, inter Cyrillianam homi-
liam inpa-relyticum ejusdemque catecheses, ea styli
discrepantia deprehenditur.quaa homiliam a juvene
et immaturo nec satis in arte die-udi exerc1tato
profectam significet; catecheses vero a robustiori
maturiorique ingenio. Quae cum ita sint. licet
presse ac circumspecte annum ordinationis Cyril-
lianaa definire non possimus,conjicimus tamen eum
anno 344 vel 345. non serius presbyterum factum
esse; annis tribus vel quatuor antequam suas cate-
cheses pronuntiaret:eumque tum annos natum tri-
ginta vel circiter ; quae communis et legitima pre-
sbyteralis ordinationis mtas erat. ut patet ex con-
cilii Neocaesariensis his fere temporibus celebrati

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.