PG 33, col. 40

13. Non simpliciter et vulgariter Cyrillum pre-
sbyterum fecit suus episcopus. Hunc, postea sal-
tem, caeteris collegis praeposuit, ita ut pel solus.vel
omnium postremus, quod dignitatis erat,ante epi-
scopum diceret. ld patet ex homilia in paraliticum
in fine num. 20. Citius enim abrumpit orationem,
ne prolixitas ejus subsequenti Patris concioni im-
pedimentum aliquod afferret. Se in singulis syna-
xibus Dominica die orationem habuisse satis de-
clarat. cum in una Quadragesima duarum Domi-
nica die habitarum concionum meminerit : alterius
commemorata se non ita pridem pro suggestu
tractata et exposita, quorum facile poterant audi-
tores recordari. Vid. cat. 12, n. 28; cat. 13, n. 9.
Habitarum ab aliis concionum non meminit; nec
propterea tamen caeteros presbyteros mutos man-
sisse putem. Nam eum morem. qui in plurimis
Orientis saltem Ecclesils servabatur, ut presbyteri
unus post alium concionarentur et ultimus omnium
episcopus, etiam Hierosolymis retentum significare
videtur his verbis Procat. num. 4, quibus admirari
jubens praesentis ecclesiastici conventus ordinem
et compositionem. simul recenset διδατκαλίας ἀκο-
λουθῖαν, docendi ordinem et seriem; quod vix aliud
praeter subsequentes ex ordine conciones designare
potest. Ex commissa tamen catecheseon et bapti-
zandorum cura ad episc0pum proprie pertinente,
nec facile aliis commendata. una cum frequenti,et
assiduo in synaxibus concionandi munere,optime
colligitur, Cyrillum a saneto praesule presbytero-
rum principem, et quasi majorem ac generalem,
uti dicimus, vicarium constitutum : qualis postea
fuit.\ntiochiae sub Meletio Joannes Chrysostomus,
et Hippone sub Valerio Augustinus Intimam illam
Maximi in Cyrillo [IX] fiduciam, dubitare non licet
ex reciproco Cyrilli in Maximum affectu,obsequio,
observantia, fidelitate, sententiarum unanimitate
et concordi voluntate profectam, nutritam et cor—
roboratam.
14. Quam de Cyrillo spem conceperat S. Maxi-
mus, non fefellit dignissimus presbyter. Non erat
levis catechistaa functio. inter alia praisertim prae-
sbyteratus munia. in occupatissima civitate. Totum
ejus rei laborem Cyrillo resignasse videtur episco-
pus, cum de illo Cyrillus nullibi loquatur. Admit-
tendorum qui se offerebant, etinscribendorumeo-
rumdem nominum curam se solum habuisse signi-
ficat l’rocat num. 4.cum se ad permittendum uni-
cuique ingressumjanitoris vice fungi ait. Erant au-
tem plures qui erudiendi accedebant; non enim ex
Hierosolymitana urbe solum,sed ex pagiset urbibus
etiam episcopalibus habuisse videtur auditores; qui
deinde vel ab episc0pis vel apresbyteris vel a dia-
conis baptizandi erant; quos idcirco monet cat. 17’

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.