PG 34, col. 1248

CAPUT CXLII.
Vita sancta Silvaniae (205).
Illo tempore contigit ut nos simul navigaremus ab
IElia in Egyptum, deducentes beatam Silvaniam vir-
ginem, sororem autem Ruffini, qui fuit ex praefectis.
CAPUT CXLIll.
De Jubino (206).
Inter quos erat etiam nobiscum Jubinus, tunc qui-
dem diaconus, nunc autem episcopus ecclesiae Asca-
lonis, vir pius et eruditus. Cum autem vehementis-
simus nos mstus invasisset, et pervenissemus Pelu-
sium, accidit ut Jubinus, accepta pelvi, pedes et
manus palmis lavaret aqua frigidissima, et postquam
lavisset, super pelliculam humi stratam requiesce-
ret. Cum autem illa id advertisset, ut mater sapiens
germani filii, ejus increpavit mollitiem, dicens: Qui
in animum inducis, illam agens aetatem, vivente ad-
huc tuo sanguine, usque adeo tuam fovere caruncu-
lam, non sentiens damna quae ex eo oriuntur τ Con-
fide, confide: ecce ago annum aetatis sexagesimum,
praeter extrema manuum (207) mearum (et hoc
propter communionem) non pes tneus aquam tetigit,
non vultus, neque ullum ex membris meis, etiamsi
me varia: invaserint aegritudines; et cum a medicis
cogerer uti balneo, non induxi in animum carni red-
dere debitum, non in lecto quiescens, non lectica
usquam gestata ingrediens.
Ο Haec cum esset doctissima, doctrinam amore com-
plexa, noctes uberi oleo a se illuminatas mutabat in
dies, omnia antiquorum qui commentarios ediderunt
scripta percurrens, Origenis tricies centena millia
versuum, Gregorii et Stephani, et Pierii (2308), et
Basilii, et quorumdam aliorum praestantis virtutis
virorum millia ducenta et quinquaginta non leviter
nec temere hac percurrens, sed elaborate septies
vel octies unumquemque librum perlegens, ut horum
verborum gratia in altum erigeretur, spe bona se-
ipsam avem efficiens spiritalem, et ad Christum
evolans, immortales ab ipso acceptura remunera-
tiones.
CAPUT CXLIV.
Dc Olympiade (209).
Ejus vestigia est secuta, et omnem virtutem divina}
vitaa spiritalis, in primis veneranda ethonesta Olym-
pias, et quae viae quas fert in coelum summo zelo te-
nebatur, divinarum Scripturarum sententiam secuta
in omnibus. Fuit autem secundum carnem filia Se-
leuci (210) ex comitibus, vera autem Dei tilia secun-
dum spiritum; neptis autem Ablavii qui erat ex prae-
fectis, aliquot autem dies sponsa (211) Nebridii,
qui fuit ex praefectis urbis Constantinopolis; ipsa
autem revera fuit uxor nullius. Dicitur autem dor-
misse virgo incorrupta, effecta divini verbi convi-
ctrix, conjux autem totius verae humilitatis, commu—
nicans et ministrans omnibus egentibus. lpsa cum

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.