PG 34, col. 459

lumen Christi, ad requiescendum in vita per om-
nia saecula. Veluti enim in cursu stadiorum currus
antevertens impedit, reprimit atque prohibet a1-
terum, ne progrediatur et palmam praeripiat : sic
et cogitationes animas et peccati currunt in ho-
mine. Si ergo contingat cogitationem peccati pras-
cedere, id impedit, avertit et prohibet animam,
ne appropinquet Deo, et victoriam adversus pec-
catum reportet; ubi vero Dominus ipse inscendat
et gubernet animam, semper illa victoriam con-
sequitur, regens etducens scienter currum animm
per omnia ad cmlestes ac divinascontemplationes.
Non enim bellum gerit contra malitiam, sed cum
pro arbitrio et auctoritate sua quidvis agendi
potestatem habeat, victoriam ipse parat. Aguntur
igitur Cherubim, non quo progredi volunt; sed
qua sessor et dirigens ducit, quoque libuerit illi,
eo progrediuntur, et illos bajulat. Manus enim.
inquit, erat sub illis 1⁵. Ducuntur anima: sanctae, et
reguntur a Spiritu Christi, qui dirigit illas, quo
vult, et interdum pro voluntate sua per cmlestes
cogitationes, interdum per corpus : ubi libuerit,
illic ei ministrant. Quemadmodum enim pedes
volucrum sunt alae: sic cmleste lumen Spiritus
accipitalas cogitationum dignarum animee,eamque
dirigit ac ducit prout ipse novit.
X. Tu igitur. quando auditu haec percipis, re-
spice te ipsum, an possideas haec reipsa et re-
vera in anima tua : non enim sunt verba simpli-
citer ac nude prolata, sed opus vere in anima
efficitur. Et si non possideas, ac tantorum spiri-
tualium bonorum egenus sis, tristitiam, maerorem
ac luctum perpetuum habeto, velut adhuc mortuus
a regno, et velut sauciatus, continuo clama ad
Dominum, et pete confidenter, ut te quoque vera
hac vita dignetur. Quemadmodum enim Deus,
qui hoc corpus condidit, non ex sua ipsius natura,
neque ex corpore dedit ei habere vitam, cibum,
potum, indumenta et calceamenta : sed, cum
corpus creasset per se nudum, et tale quidem,
quod absque illis, quae extra corpus sunt, hoc est,
absque cibo, potu et vestimentis, vivere non pos-
set, omnem sustentationem vitae extrinsecus con-
cessit: quod si in sua ipsius natura solum consti-
terit, nullo exteriori assumpto, corrumpitur ac
interit : eodem modo et anima, divino lumine
destituta, condita vero secundum imaginem Dei
(sic enim Deo ex dispensatione placuit, eam ha-
bere vitam ueternum) non ex, propria natura, sed
ex ipsius Dei divinitate, ex peculiari Spiritu, ac
peculiari lumine, habet cibum ac potum spiritua-
¹³ Ezech. κ, 21.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.