PG 34, col. 458
habitas illam : eodem modo Adam transgressus
mandatum Dei, et obtemperans malitioso serpenti,
vendidit seipsum diabolo, induitque tum animam
ille malitiosus: elegantissimum scilicet creaturam,
quam condiderat Deus ad sui imaginem, ut et
Apostolus dicit: Exspctians principatus et potesta-
tem, triumphavit de illis in cruce η. Propterea enim
et adventus Domini contigit ut ejiceret ipsos, et
reciperet propriam domum et templum, hominem
scilicet. Quocirca dicitur anima corpus tenebra-
rum malitiae, quandiu in illa sunt tenebraa peccati.
quia illic vivit in saeculo tenebrarum perverso, et
illic capta tenetur : quemadmodum et Paulus cor-
pus peccati et corpus mortis appellat, dicens : Ut
destruatur corpus peccati ¹³. Et rursus : Quis me
liberabit ea: corpore mortis hujus ιι ? Similiter et θ
converso anima Deo credens, et a peccati sordibus
soluta, ac per mortem sublata ex vita tenebrarum,
postquam lumen Spiritus sancti tanquam vitam
acceperit, illic vivens reliquum vitas terit, quia
llic capta tenetur a lumine divino. Neque enim
natura: divinas est anima, neque natura: tenebra-
rum malitim, sed est quid creatum, intellectuale,
pulchrum, insigne, et admirandum, atque elegans
similitudo et imago Dei, in quam propter trans-
gressionem invasit malitia atfectionum, quas sunt
tenebrarum.
VIII. Reliquum, cum quo rommiscetur anima,
cujusque tenetur dominio, cum eo quoque volun-
tatibus conjuncta est. Sive igitur lucem Dei in se
habeat, et in illa vivat omnem virtutum orbem
complexa, luce acquiescentiaa abundat : sive tene-
bris peccati obvoluta sit, condemnationis particeps
est. Animam igitur, quas vult vivere apud Deum in
requie et luce aeterna, accedere oportet, ut. dictum
est, ad verum Pontificem Christum, mactari, et
mori mundo ac priori vita; tenebrarum et malitia-
rum, atque transponi in alteram vitam et educa-
tionem divinam. Quemadmodum, si quis moritur
in civitate, neque voces illorum, qui ibi degunt,
neque sermonem, neque sonum ullum exaudit, sed
prorsus mortuus est, et transponitur in alium lo-
cum, ubi nullae sunt voces, nulli clamores illius
civitatis : sic et anima, postquam mactata et mor-
tua fuerit civitati malarum affectionum, in qua
degebat ac vivebat prius, non amplius exaudit in
se ipsa vocem cogitationum tenebrarum. Non am-
plius auditur sermo et clamor frivolarum disputa-
tionum, 7 et turbae spirituum tenebrarum : sed
transfertur in civitatem bonitatis et pacis plenam,
in civitatem divinae lucis; illic vivit et audit, illic
conversatur, loquitur et ratiocinatur, illic operatur
opera spiritualia et Deo digna.