PG 35, col. 1108

In inglese: Select Orations of Saint Gregory Nazianzen 21.0

tempus fugiens latitabat, ut cum adventante pacis
tempore colluceret, quemadmodum et paulo post
contigit. At Georgius, nemine jam ipsius impetum
propellente, zEgyptum incursionibus vastat, atque
impietatis robore Syriam populatur. Orientis etiam
quantum 399 potest arripit, remissos et languidos
qautidie, quemadmodum torrentes ea qua: simul
volvuntur, assumens, ac leviores aut ignaviores
adoriens. Quin etiam imperatoris simplicitatem
sibi conciliat; sic enim ego levitatem appello, pie-
tatem venerans. Nam si vere dicendum est, zelum
habebat, verum non secundum scientiam θ’. Tum
ex proceribus eos sibi pecunia comparat, qui auri
amorem Christi amori praeferebant (ipsi etenim
epes et copiae, bona pauperum erant, in flagitiosos
usus insumpta), atque ex his potissimum muliebres
homines, et inter viros minime viros, sexu quidem
dubios, impietate autem apertos et perspicuos;
quibus cum feminarum cura committatur, haud
scio qui fiat, ut imperatores Romani eosdem viro-
rum cfficiis muneribusque praeficiant. Tantum va-
luit ille diaboli administer, ille zizaniorum sator,
ille Antichristi praecursor: ita negotium partiens,
ut episcopo quodam, ea tempestate disertissimo,
lingua vice uteretur (si cui tamen disertum eum
appellare libeat,qui non tam impius sectarius fuit,
quam inimicus et contentionis studio flagrans : no-
men enim consulto praeteribo) ; ipse autem,manus
C instar, cohorti suae esset, ac veritatem auro con-
velleret, quod quidem ob pios usus collectum, im-
pietatis instrumentum pravi homines effecerunt.
XXII. Hujus potentiae opus concilium illud fuit,
quod Seleucia: primum, ubi fanum est sancta: et
egregiae virgini Theclze, deinde in hac amplissima
civitate coactum est,quas urbes pulcherrimis antea
nominibus claras, turpissimarum rerum notis cele-
bres illustresque reddidit; sive Cbalauae turrim ⁸³,
quae linguas pulchre divisit; utinam illas quoque,
in malum nempe concordeslsive Caiphae conci-
lium, quo Christus condemnatur 5‘, sive quocun‘
que tandem alio nomine conventus hic appellandus
est, qui omnia evertit ac perturbavit. Piam enim
n. χι, 47 et seqq.
(38) Τῶν. Deest in sea Regg., Or. 1, et Combef.
(39) Ἐν ἐπισκόποις. Alii, cum Niceta, Eusebium
Nicomediae, alii Eusebium Pamphili episcopum,
Ariani agminis coryphaaum, intelligunt. Annon
Acacius posset intelligi?
(ῥυ) Εἱ¹“τῳ. In nonnullis, ειτε τῳ sine accentu pro
τινι.
(41) Eis-aly. In pluribus, ᾷὲκλης.
(42) Σύνοβος. quol.: Oé‘rfi‘v τῶν ἕκατὸνιπεντήκξγτα
Mm Πατὲρων λέγει, ΔιΞιλλὰι νπρογψεστὲραν. ι l‘jon
ιων ιιατερων Λεγιι, αΛΛα προγενεστεραν.ι “UH
illam dicit centum quinquaginta Sanctorum Pa-
trum synodum. sed eam, qua: prius habita iuerat,»
scilicet'anno 360, quo tem-pore synodus Ariminen-
sis in Occidente habebatur.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.