PG 35, col. 618

rante, pro ea potestate, quas tum Christianis con-
cessa fuerat, dimicilium quoddam dtemonum ever-
tisset, ac multos nunc Christianos a gentili errore
ad salutem, non minus ob vitae splendorem, quam
ob dicendi facultatem atque doctrinam traduxisset,
jampridem odio Arethusiis erat, vel iis potius qui
inter Arethusics erant daamonum amantes et cul-
tores. Posteaquam autem mutatis Christianorum
rebus, gentilium res tumere et assurgere coeperunt,
temporis potentiam haudquaquam ett‘ugit.Mu1titudo
quippe, etiamsi in praesens impetus cupiditatesque
suas coerceat, quemadmodum ignis in materia
latens, aut amnis repressus, oblata tamen occasione
accendi atque erumpere consuevit. Quocirca, cum
populum adversum se incitatum, nec moderati
quidquam vel cogitantem,vel comminantem cerne-
ret, primum consciscendae fuge consilium init,non
tam ignavia fractus, quam praecepto illo permotus,
quo e civitate in civitatem fugere, et persecutoribus
cedere jubemur ιδ. Neque enim Christianos, quan-
tumvis fortes, ac singulari tolerantia praeditos, sui
tantum rationem habere oportet,sed persecutoribus
quoque parcere, ut ne, quantum in ipsis est, ad
hostium periculum et damnationem ex seipsis
aliquid I23 conferant. At postquam multos sua
causa duci ac trahi, multos etiam ob persequen-
tium credulitatem in animae periculo versari intel-
lexit, tum vero alios, eo quod ipse in tuto, pericli-
tantes negligere minime sustinuit,ac proinde prais-
tantissimum maximeque pbilosophicum consi-
lium capit. Ex fuga enim redit, seseque ultro ple-
bis arbitrio tradit,atque adversus temporis difficul-
tatem velut aciem instruit.Hic vero quid acerbitatis
aberat? quid non etiam atrocius excogitabatur ?
cum scilicet alii aliud pari consilio ad unius mali
conspirationem conferrent, nec, si nulla alia re,
saltem hujus viri constantia moverentur, qui illi
In ed. *μόνον post ὄντας.
(76) ’Ἀνδρεῶτατομ Reg. bm, l, Colb. ις, Pass. ἀν·-
δ ρ ικῴτατοι .
(77) Συνεισιεέρεεν. Eamdem ob causam Chry-
sostomus (fugiendam esse persecutionem doc'et
exemplo Davidis, qui fugit; ne, innoxium Saulis
sanguinem fundendo, reus fieret.
(78) Καθ’ ἑαυτὸν ἀσφαλεῖ. Billlus; ‹‹ ob cautionem
suam. ))
(79). Βούλοιντο. Tres Regg. Colb. 8, βούλωνται.
Res. 'bm. Βούλονται.
ΗΕ .bm ούλονται. ἡ ’ ’
θ (g0) “algas; ἄλλο τε, etc. Billius, ι οξ iis, qui illi
imminebant, fialii aliud quidpiam ad unius mali
concentum afl'erren‘t ››
(81) Τῶν ἐγκειμένων. Sicplerique codd. l_)uo
autem Regg.,'Pass., duo cois]. τῶν ἰκείνου... Duo
autem 11Θὲ3. Βᾶθι, (11.1οὰ [30181. των ικ
τῶν ν ἀκείνφ-ρνο των ἐγκειμένων.
ω. των εν ικειν pro των εγκειμενων.
(82) Παρθυαίαν. riunt. γρ. παρῥησίαν. f
89

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.