PG 35, col. 798

In inglese: Select Orations of Saint Gregory Nazianzen 8.0

peravit, ut cum in hazc duo cunctis vita divisa sit,
nempe in matrimonium et caelibatum, atque hic
quidem sublimior et divinior sit, verum laboriosior
et periculosior, illud autem humilius, sed tamen
tutius, vitatis utriusque molestiis, quidquid in utro-
que pulcherrimum erat, elegerit, atque in unum
copularit, alterius nimirum sublimitatem, alterius
securitatem, fueritque sine fastu pudica, csalibatus
bonum matrimonio admiscens, illudque ostendens,
neutrum horum, aut Deo nos penitus, aut mundo
astringere, aut ab eo dirimere; ita ut alterum na-
tura sua prorsus fugiendum sit, alterum omni ex
parte laudandum et amplectendam; verum mentem
esse, quae est conjugi um et virginitatem pulchre re-
gat et moderetur, atque hrec, instar materia: cujus-
dam, ab artifice Verbo dirigi, et ad virtutem elabo-
rari. Non enim, quia carni copulata erat, idcirco a
spiritu disjuncta est; nec quia caput virum habebat,
ideo primum caput ignoravit : sed cum mundo et
naturis paululum ministrasset, et quantum carnis
lex volebat, vel is potius, qui hanc carni legem
indixit, totam se Deo consecravit. Quodque pul-
cherrimum et honestissimum est, maritum etiam
ad se pertraxit, ac non importunum dominum, sed
bonum conservum ascivit. Nec id duntaxat, verum
corporis quoque fructum, hoc est filios et nepotes,
spiritus fructum effecit, ut quae genus totum, et do-
mum totam haud aliter ac animam unam Deo puri-
ficaverit, ac matrimonium ipsum per vitam in matri-
monio Deo gratam et acceptam pulchramque, qua
inde prodiit, sobolem, laudabile reddiderit, atque
seipsam quidem, dum vixit, virtutis omnis exem-
plar liberis suis proposuerit; posteaquam autem
accita est, voluntatem suam domui suae velut taci-
tam cobortationem post se reliquerit.
IX. Enimvero divinus Salomon in paedagogica
sapientia, hoc est in Proverbiis 1⁸, feminam domi
manentem, virumque amantem laudat, ac foris ob-
erranti et petulanti, atque infami, meretriciisque
gestibus et nominibus pretiosas animas captanti,
eam opponit, qua honeste intus versatur ac mulie-
bria officia virili animo exsequitur, 228 semper-
que ad fusum manus obfirmat, et duplices marito
vestes coniicit : atque tempestive agrum emit, et
famulis cibos sedulo suppeditat, ac plena mensa
amicos excipit, ceteraque omnia praestat, quis ille
de honesta et industria matrona praedicavit. Ego
ξΩστξ εἶναι... παντί. Or. 1, ὡς εἶναι Reg. hu,
Coisl. 1 et 3, πάντῃ,
67) Τις. Deest. in Coisl. 1, et Jes.
68) Atyn). Deestin Regg. 7a, _bm, hu, et Jes.
69) ξΑτίμῳ. Coisl. 1, ἠτῖμωμὲνῃ.
Ἀτρακτον, Or. 1, et_]esl, ἀτράκτῳ.
71) Παρασκευάζουσαν. Reg. hu, κατασκευάζου-
σαν.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.