PG 36, col. 499

obscura confugiunt, damones videlicet quosdam, νον (53).
etdeos, ac fabulas, majoribus suis attribuentes, quorum ea est ratio, ut quod in ipsis maxime spe-
ciosum et illustre est, fide careat; quod autem creditur, probrum etcontumelia sit.
ιν. Quoniam autem de eo viro mibi oratio 775
instituta est, qui nobilitatem viritim eXpendi vult,
nec, cum forma atque colores,et equi, nobilissimi,
quam abjectissimi ex seipsis explorari soleant,nos
contra per ea, qua extra nos posita sunt, depingi.
posteaquam unum aut alterum ex iis, quae a majo-
ribusipse habuit,quaque,et ipsius vita conveniu ut,
et maximam ei, si commemorentur, voluptatem
allatura sunt, exposuero, ad ipsum confestim me
convertam. Aliarum quidem familiarum, vel etiam
sigillatim cujuslibet hominis, alia sunt insignia, et
narrationes, vel majores, vel minores, qua, instar
paterna cujusdam hareditatis, vel longinquius,
vel pr0pinquius exorsa, ad posteros devolvuntur :
huic autem utriusque generis decus pietas fuit,
quemadmodum nunc oratio declarabit.
V. Persecutio erat, et quidem persecutionum
omnium atrocissima maximeque horrenda; iis lo-
quor, quibus Maximi persecutio nota est, qui,
cum post multos, qui paulo ante exstiterant, in-
gruisset, hoc efi'ecit, ut omnes humani ac faciles
fuisse viderentur,ingenti nimirum ipse audacia fu—
rens,atque impietatis principatum consequisummo
studio contendens. Hunc athletarum quidem no-
strorum permulti superarunt, et ad mortem usque
decertantes, et pene usque ad mortem ; hactenus
videlicet relicti, ut victoria suae superstites essent,
nec cum ipsis certaminibus abscederent, sed aliis,
virtutis alipta, vivi martyres, spirantes columna,
tacitaque praconia relinquerentur, cum multis au
tem aliis, et quidem celebribus,paterni etiam illius
avi, quibus, cum omne pietatis genus coluissent,
eximiam tempestas illa coronidem invexit Etenim
illi quidem animo ita constituti et comparati erant,
ut ea omnia facile perpessuri, ob qua Christus eos, qui ipsius certamen nostra causa susceptum imi-
tantur corona donat.
VI. Verum quoniam certamen quoquelegitimum
ipsis esse Oportebat (lex autem martyrii hac est,ut,
nec nos ultro ad certamen accedamus,hac nimirum
ratione tum persecutoribus, tum imbecillioribus
athletis consulentes, nec, cum prasentes sumus,
(52) Ἡρακλεῖδαι. ‹ Heraclida. ι Sic dicti Her-
culis posteri.
,(53) Πιστευόμινον. Tres Regg. et Pass., πιστευο-
ενων .
Εὑγένειαν. Pass., ιὺσίϐειαν,« pietatem. ι
Τούτῳ δὲ γενοτν τοῖν. Sic plures codd.Coisl.
ξ, τούτῳ δέ τοῖν, γενοτν τοῖν ἀμιροτὲροιν. In θύη τῷ
δὲ γονοτν ἀμφοτέροιν.
(56; Δέ Nonnulli addunt, καί.
(57 Τοῖς. Deest in Regg. d,
(57) Τοῖς. Deest in Regg. d, ph.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.