PG 39, col. 1826

vat'. Bello impetitis opem fert et auxiliatur, sive
per se, sive per sanctos suos.
IV. llle profecto et magnum hoc quod nuper apud
nos contigit prodigium effecit, per fulgentissitnum
suum et insignis victoriae martyrem Theodorum:
prodigium utique admirabilissitnum et sublimissi-
mum, quemadmodum procedens oratio planum fa-
ciet : cujus gratia magnitudinem etiam bonitatis
illius manifestatam volui per ea quae antea comme-
morata sunt magnalia Dei nostri. Tempus equidem
lapsu suo in profundum oblivionis rem conjicere
volebat, at nequivit voluntatem suam ad linem per-
ducere; lidelibus nos ac piis hominibus ad id exci-
tantibus, qui etiam monumenta servant litteris con-
signata, tempore ipso auctoritatem ac firmitatem
obtinentia. lmo vero etiam oculatos prodigii testes
sese fuisse dum certam nobis fidem faciunt, quod
multis ignotum est magnificentissimum Dei Opus, ut
nos omnibus manifestum faceremus hortati sunt. At
jam auspicato mihi narrationem, precor ut fideliter
auditum intendatis, suscipiatisque sermonem, quo
videre possitis (si non infirmitati orationis atten-
dentes, una cum oratione a prodigio ipso longius
abripiamini)immensam Dei nostri bonitatem : quam
sit facilis ad obliviscendum injnrlarum, quam be-
nignus, quam longanitnis, qua: ejus paterna erga
nos viscera, quomodo non despiciat, non sinat nos
stepe vel nec attendentes bello impetitos a malorum
omnium auctore diabolo et initiatis suis, agi pra!-
cipites in perditionis interitum, praesertim vero si de
animae salute periculum nobis insidiator afferat;
sed semper nostram imbecillitatem corroborans,
illaesos nos atque intactos praeSIet, omnibusque in—
sidiis adversarii et periculis superiores.
V. Miraculi series hujusmodi est, ο caelus di-
lecte, ac fideles auditores. Haud ignorare vos exi-
stimo, quot qualesque insidia: et doli a Satan, qui
nostra semper invidia tabescit, necnon a pessimis
administris ejus, contra infractam divinamqne tidem
nostram, quasi quaedam tempestates, aliis atque
aliis temporibus vel opportunitatibus excitatae fue-
rint. Attamen Deus humilitatis nostrae causa omni-
potentissirnam dexteram suam in auxilium exten-
dens, non dedit nos, ut cum Pmpheta loquar, in
rapturum dentibus eorum ³. Ex quibus, ut vetustas
illas ac priores impraesentiarum silentio condamus,
una fuit etiam Juliani Apostata: vesania et rabies
contra divinam fidem nostram. Iuliani, inquam,
qui locutus est in excelsum Dei blasphemiam, et
elevavit manum Deo inimicam adversus piissimam
fidem nostram. Hujus viri equidem scio, sin minus
oculis, auditu certe didicistis, tanquam si praesentes
adfuissetis, crudeles vanosque contra Christianos

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.