PG 39, col. 1835

famulorum, famularum. Utinam vel istis par esse
possem suppeditare ea quae necessaria sunt, non
vero tardis hominibus et Otiosis, qui dum atten-
dere operibus nolunt, voluntariam sibi paupertatem
fabricant. Praeterea populare etiam proverbium facile
usurpare ris inquiens, Primam mercedem esse suorum.
XVIII. Quid, heus tu, excusas excusationes in
peccatis '? Pro eo quod te Deus liberorum paren-
tem patremque familias constituit, cum deberes
gratias agere, et illius implere mandata miseratio-
ne (ξι-εει indigentes unigenas : tu contra in excusa-
tionem crudelitatis beneficium assumis? Neque hoc
solum, sed eos etiam, quibus nondum quidpiam
largitus es, contumeliis oneras? Quid facimus, olio-
mines? Vereamnr, sin minus aliud, naturam ipsam
certe. Similem enim omnes, qua pauperes qua
divites, naturam et animam sortiti sumus, et ab
uno plaste euntes plasmati sumus; una est quoque
dignitas adoptionis ac regenerationis nostrae : quam-
vis, nescio quo pacto, instabilis vitea cursus dissi-
milia vivendi argumenta hominibus distribuit. Quod
vero majus est, ab uno etiam judice judicabimur.
"me igitur probe eallentes, quandiu stant nundinae,
salutis viatica per eleemosynam emamus, festine-
musque habere patronos, non vero accusatores,
pauperes ad illud tribunal. Aspiciamus omnium
domiuatorem, et qui omnia supergreditur, Domi-
num, quomodo quotidiea nobis ad iracundiam
provocatus, affectus contumeliis, non odit tamen,
non aversatur : sed rogatus a nobis, statim quod
nobis utile sit, indulget.
XIX. Ac Deus quidem hoc modo; et quidem
Deus, et ab ingratis servis exoratus. Nos vero lto-
minem nostrai conformem natura), qui nunquam
nos irritavit, quin potius suos appellavit heros et
dominos, et si qua sunt id genus alia, ut ad miseri-
cordiam attraltcret : hunc nos despicimus, ei aures
nostras claudimus, veluti aspis adversus incautas
menta. Quomodo sunt haec benignitatis ac compas-
siOuis digna? et non potius contra szevissimi sup-
plicii? Bonus est Deus, quippe qui hunc etiam
aerem quem respiramus, aquarum item decursus
et hujus solis lumen, omnibus ex aequo sine invi-
dia exposita voluit, ditibus perinde et pauperibus.
Verumtamen nullus pauperum libere vel tantillum
hoc aere participavit, aut bac lure fruitur. Sed vel
antequam ex utero prodirent, rapina: miseri Immi-
nes expositi fuerunt:ch pretio ipsam quoque
respirationem sibimet comparaverunt, in jugera et
actus, quemadmodum terram et mare, sic etiam
aerem hunc inter sese partientibus divitibus.
’ Psal. cxt.
[forte ὲπαρκέσαιμιῖ
'l7‘)_l\'_nlln: dubito quin legendum sit κοποῦτῦαι,
fatigari. lia. ΡΑτιιοι.. ’,
(l8) Καλῶν.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.