PG 40, col. 175

ex carne Abrahami germen prodiitzatque adeo
existimo, viri senis honorem et decus in Salvatorem
referri, qui est judex ac praemiator virtutis, jnstos-
que blanda illa ac demulcenti voce compellat, ac
dicit: Venite, benedicti Patris mei, possidete para-
tum vobis regnum ⁸.
Factum est autem ut paupermoreretur. Duo qua:-
dam circa pauperem notantur; nempe necessarii
commeatus penuria, et modestia animi, ac humilis
morum compositio. Ne ergo quisquis pauper est,
ac pecuniae indigus, pannisque obsitus, virtutis sibi
vindicet laudem, aut egestatem satis habere ad sa- Β
iutem existimet. Non enim laudem habet qui ne-,
cessitate est pauper : sed is demum in admiratione
est, qui sponte ac animi decreto, modeste fert.
Alioqui enim, utcunque ('7) rerum penuria labo-
rantibus, ut ii pravis moribus sint ac inemendabi-
2es,coacta paupertas ad multa ac mala facinora,
viaticum exsistit. Sane vero, si quando ad praesi-
dis tribunal accessi , parietum pcrfossoresomnes
ac plagiarios , grassatoresque, et fures, ac ipsos
homicidas, inopes ac ignobiles, sine lare ac sedi-
bus homines, vidi. Unde constat liquido beatum
hic pauperem illum a Scriptura prtedicari, qui e
philosophia composito animo laborem ac aerum-
nam periert,fortiterque ac constanter adversos to- C
ierat casus, ac nihil vel sceleris vel flagitii molitur,
utcarni per voluptatem atque delicias gratificctur.
Quem ipsum apertius describit Dominus in prima
beatitudine, cum ait': Beati pauperes spiritu ’. Νε-
que igitur omnis pauper justus , sed is tantum,
qui est Lazaro moribus similis; neque dives omnis
reprobus, sed qui vitam ita instituit, ut ille Lazaro
aequalis : ac qui reipsa, ac quibus eadem illi vivunt,
ejusdem vitae testes manifesti exsistunt. Quid enim
admirabili Jobo epulentins? Neque tamen eum
~nimia illa rerum copiaac affluentia, aut a justitia
alienum fecit; aut, ut breviter dicam, a virtute de-
movit. Contra vero, quid lscariote panpcrius? Ne-
que tamen vel minimum ad salutem ei profuit ege-
stas ; verum cum undecim ac philosophis, ipsique
adeo Domino, qui sponte pauper nostri causa etre-
ε ctus est ‘°, contubernio junctus esset, animi pravi-
tate in avaritiam abreptus iosam inde proditionem
molitus est.
Operae pretium autem erit, utriusque elationem
defuncti prudenter examinare. Pauper enim cum
obdormisset, angelos ipsos stipantes habuit, ac
obsequio foventes, qui ad locum quietis , bonae spei
plenum perducerent; mortuus autem dives, inquit,
⁸ Matth. xxv, 54. ⁹ Matth. v, 5. ¹⁰ ll Cor. vnt, 9.
(7) Alioqui enim utcunque, οιαίῐδιονέπί, restituo
ἐπεί. Qua levi mutatione constat clara littera, quam
inm-ptes male obscurat, reducens verba illa ἐπεὶ

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.