PG 40, col. 227

sus David : Linguis suis dolose agebant ;jmlica illos,
Deus; decidant a cogitationibus suis."‘.\'erumla-
men gratias illis, licet adversariis, quod Sapien-
tiam ad respondendum provocaverint, quonostrum
in usum, qui ejus servi sumus, luce litteris ac me-
moriae proderentur. Ecce cnim matrimonium, id
est, res humana: vitae maxima, velut ad normam hic
dirigitur, ejusque vel contrahendi vel dissolvendi
certae leges traduntur. Quibus diligenter uterque
ccetus ac sexus attendat, quo tum feminae, tum
viri, qua: propria cujusque sint, condiscant.
An liccat homini dimittere uxorem suam quacun-
. que ex causa. Ita quidem habet Judmorum problcma.
Ego autem aliunde moveri ad interrogationem vi-
deo. Quia enim feminarum sexus ad fidem facilior
est, ac propensior videbatur in magnifica Christi
miracula, utque ejus crederet ac admitteret deita~
tem (sic namque etiam postremo cum homicida:
proposito ad supplicii locum Dominum traherent,
mulieres multa: passionem lamentabantur, fletuque
miserabili Salvatorem sequebantur ⁷⁵) : ut eidem
' apud ipsum offensam ac odium importarent, dolo-
sam istam interrogationem, atque haec. verborum
velut retia fabricati sunt. Verum ille dolmu sibi
instructum divinitatis virtute animadvertens, tum
leniora benignioraque mundo sanciens, tum eorum
eludens insidias, secundum mulieribus responsum
dedit, tanquam inanes lupos ac expertes praedae, in-
cassum quaestioni intentos iuliiantesque, Pharisaeos
ablegans. Ipsa, inquit, creatio conjunctionis, non
divortii scopum ostendit: primusque nuptiarum
auspex ac conciliator ipse est rerum Opifex, qui
primos, quos (iunxerat, homines COnjugali inter se
vinculo copulatis, necessarium posteris convivendi
ac cohabitandi tradidit ordinem, quem ut Dei le-
gem, sanctum ac inviolabilem habituri essent. Qui
autem nexu tam arcto junCti sunt, jam non sunt,
duo, sed una caro :quod ergo Deus conjunxit. homo
non separet.
συναφθέντες, οὐκ ἑτι εἱσι δύο, ἀλλὰ σὰρξ μὰν ὥστε, ὃ συνέζευξεν ό Θεὸς, ἄνθρωπος μὴ χωρ.-
ζέτω.
Sane quidem haec Pharistcis tunc dicta fuere: 1)
verum ntmc quoque, vos horum institores, audite,
ῳιί ceu vestes, subinde uxores mutatis; qui thalamos
tam saepe ac facile atque nundinarum tabernulas
struitis; qui dotem ac bona ducitis, conjugesque
ad qnazstum ac negotiationem habetis: qui levi
statim olfensioue, repudii libellum conscribitis; qni
in vivis hactenus agentes, viduas plures relinquitis.
lluc vero ratum ac omnino persuasum habete : ex-
ccptis morte ac adulterio, nulla ex cauSa matrimo-
⁷³ Luc. mn, 27.
” lsa. XLIV, 25. ⁷⁸ Psal. v, ll.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.