PG 41, col. 267

Quae omnia in illo ipso perfecta sunt; cuius vis
omnis atque fraus in nihilum est redacta. Quod si
quis singulorum verborum interpretationem audire
velit, ne hoc quidem facere pigrabor, sed iis etiam
qui minutatim scire ista desiderant omnino satis-
faciam. Igitur singulis vocibus propriam interpre-
tationem adscribam, qua: est ejusmodi :Abar
transeat; Anid, abjectio; Moib, a patribus meis
propagata; Nocbile, condcmnationis ipsorum ; Daa-
sim , et conculcationis ipsorum; Ane, et laboris
ipsorum; Daasim, ,proculcatione; Nochile in con—
demnatione; Moib per patres meos; Anid, ex ab-
jectione ;Abar, qua: praeteriit; Selam , in apostolatu
perfectionis.
V. Ejusmodiest Ossenorum commemorata a nobis
harcsis. quae cum Iudaeorum ad ritum vitam exigat,
etSabbatum, ac circumcisionem usurpet, aliaque
quaeflege praescribuntur omnia, certos tamen libros
Nazarteorum exemplo repudiat : atque a sex rell-
quissectis velut schismate sejungitur. Sed ad illani
funditus profligandam unum illud sufficiet, quod a
Deo penitus abhorreat. Etenim cum diserte Domi-
nus asscrat, sacerdotes in templo violare Sabbatum ¹,
quid est aliud-quo violare diem illum dicuntur, nisi
quod Sabban nemo opus ullum faceret; at sacer-
dotes in templo sacrificiis operati Sabbatum solve- c
rent, et hostiarum mactatione assidua violarent?
_ Sed ego haeresin illam praetermittam. Nam et Elxai
ειη-δυσ iste cum Ebionaeis, qui Christi tempora se-
cuti snnt, conjunctus est, nec non cum posteriori-
bus Nazamis;eumque secta: quatuor auctorem sibi
vindicant, qua: illius praestigiis alliciuntur : nimi-
rum Ebioatei , ac posteriores Naxaraei, Osseni qui
tam ante illum, quam cum illo prodierunt, et Na-
zaraei, de quibus antea disputavi. Caeterum una est
haec haeresis ex illis septem, qua: Hierosolymis
exstiterunt, et ad Christi adventum 44 usque pro-
pagata! sunt, ac deinceps ab hujus temporibus ad
Hierosolymitanumexcidium, quod Tito duce conti-
git, Domitiani fratre, et Vespasiani imperatoris filio.
Post eversa demum Hierosolyma stetit illa brevi
tempore cum caeteris quae tum celebrabantur sectis;
eaque fuerunt Saddueasorttm , Scribarum , Phari-
saeorum, llcmeroLaptistarum, Nazaraeorum, Orse-
norum et llerodianorum, donec sua quaeque oppor-
' tunitate ac tempore dissipata periit.
Vl. Postremo satis esse debet, quod ex ipsamet
illorum vesania, ipsisque adeo vocibus, quibus do-
gmata sua praedicant, contra lethale eorum virus
comparari remedium;- potest. ab co qui prudentia
aliqua sit praditus, ιιι facile sordidam istorum
doctrinam, ct loquacitatem condemnet. Praecipue
cx ecquod tam in lege, quam in Evangelio sit a
⁸ Matth. xu, 5. γ’ Fort. τῷ βουλομένῳ.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.