PG 41, col. 335

loris plena proferunt : eodem prorsus modo sese habet ab illis impostoribus orta ac propagata ne-
ιιι. Qui quidem stolidis testimoniis, ac visis in illo
suo quod prae se ferunt, Evangelia nituntur. Ita
enim inquiunt: In arduo monte constiteram, cunt
ecce rideo procerum hominem, et mutilum alium.
Inde vocem tonitrui instar exaudio. Propius igitur ad
audiendum accedo ,' tum me hunc in modum est allo-
cutus : Ego idem sum ac tu, ct tu idem atque ego;
et ubicunque tu ea, illic ego sunt, ac per omnia sunt
dispersus. Et undecunque uolueris me colligis, me
vero colligendo, temetipsum colligis. 0 doctrinam a
nequissimo daemone profectam! Undenam humani
generis ingenia pervertit, et ad stolida, minimeque
contentanea a verbo veritatis abripuit? Nihil enim
propemodum ei, qui mente atque prudentia praedi-
tus est, Scriptura vel exemplis, aut ulla re alia, ad
eos relellendos uti necesse est. Siquidem recta ra-
tio stolidas illorum fabulas et adulteriorum ac lla-
gitiorum libidines facile per se ipsa dignoscit. Haec
igitur atque his similia commenti Gnostici, qui cum
Nicolai secta conjuncti sunt a veritate exciderunt;
nec eorum duntaxat, quibus errorem persuaserunt,
η depravarunt ingenia; sed et animos corporaque
pariter adulteriis ac promiscuae libidini servilem in
modum subjecerunt. Etenim suos ipsos conventus
multiplicis ac promiscuiconcubitus foeditate con-
taminant; ubi et humanis carnibus, et turpissi-
mis sordibus vescuntur. Quae erimina commemo-
rare non audeo, nisi me aliqua fortasse neces-
sitas ipipulerit: ita me animi mei vehemens
quidam dolor ob ea quae isti perperam gerunt stu-
pore delixum detinet, illud magnopere miran-
tem, qnantam in malorum gravitatem, ac profun-
dam voraginem diabolus illos immittat, qui sibi
fuerint obsecuti; adeo ut eorum mentes et corda,
manus, ora, corporaque pariter atque animos
85 inquinet, quos in tantis tenebris irretitos tenere
potuerit. Sed illud vereor, ne sic totam illam pe-
stilentissimi veneni vim quasi reguli cujusdam
faciem aperiens, ita detegam, ut ad eorum qui
huic nostra legent perniciem potiusquam ad emen-
dationem redundet. Siquidem vel aures ipsas polo
luit tam infinitae audaciae in divinum numen con-
tumeliosa series; ac vel sola narratio turpitudinis
ipsius, et sordidissima! lmditatis ac lutulentae fingi-
tiosa ratio. Hinc est quod a‘nonnullis scite admo-
dum Borhoriani, hoc est cwnosi nominantur; alii
Coddianos vocant. Est enim codda idem Syr-iace
quod paropsis, aut catinus : pro eo quod nemo
communi cum illis uti cibo possit; sed separatim
contaminatis illis apponi soleat : neque quisquam
ob eorum spurcitiem vel pane cum illis vesci com-
(75)_Hupai τισι δὲ pnigea Βορὸοριανοι. Theodo-
retus'Barbeliotas, sive Borborianos certos haareti-
cos separatim memorat, quos et Naasinos, et Stra-
tioticos, et Phihionitas appellat, qua: sunt l‘ 'i

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.