PG 41, col. 655

cOgnatioue gloriantur, ac perfecta: sublimiorique
scientiae illos- ascribunt. ldeo mundi hujus opificem
putant, etum ad eos funditus prolligandos incum-
beret, nocere nihil omnino potuisse. Ab eo quippe
semetipsos occultasse, ct in supremum Eonem esse
commulatos : unde et fortissima illa virtus est.
Nam illos ad sese Sapientia utpote necessarios ad-
misit. Propterea Judam accurate omnia haec ha-
buisse perspecta memorant. Quem quidem allinem
esse suum jaCtitant, eidemque excellentem quam-
dam vim cognitionis attribuunt. Quod usque adeo
del'endunt, ut ejus nomine inscriptum opusculum
circumferant, quod Iuda: Evangelium appellant.
Cui similia quaedam alia volumina confinxerunt
adversus Hysteram, hoc est uterum : quo nomine
totius universitatis,'boc est eali terraeque fabrica-
torem vocant. Negant porro liberari ullos posse,
nisi per omnia transierint, quod et Carpocrates
opinatus est.
277 ll. Quilibet enim illorum hujus occasione
dogmatis nefaria quaedam perpetrans , seque exse-
crandis in libidinibus ac flagitiorum genere omni
volutans, singulorum angelorum nomina , tam ve-
rorum , quam ab ipsis confiCtorum invocans , uni-
cuique detestandum aliquod facinus , ac peccatum,
velut praecipuum attribuit: ac qualecunque suum
scelus certi cujuspiam ad angeli nomen accommo- C
dat. Cum enim ejusmodi aliquid committunt , hunc
in modum praefari solent: Ο angele N., tuum opus
exerceo. 0 potestas N. , actione tua fungor. Atque
istud ipsum est, quod ab illis absoluta cognitio di-
citur; quandoquidem ut per nefanda omnia flagi-
tiorum genera impune ita volitarent, a superioribus
sectis velut parentibus , Gnosticorum videlicet, ac
Nicolai, iisque amnium Valentinianorum et Carpo-
cratis dogmatibus occasionem nacti sunt.
Pervenit et ad nos certus eorumdem liber, in quo .
sceleratissima nescio qua: vocabula commenti sunt,
in eoque ista continentur. Hic est, inquit, angelus,
a quo Moyses excaacatus est , iique angeli sunt, a
quibus Core , Dathan et Abiron , eorumque serta-
tores occultati subtractique sunt. Quin alium insu-
per Pauli apostoli nomine libellum excogitarunt,
praepostera libidine refertum, quem et ii, quos Gno-
sticos vocant, adhibere solent, quod Pauli Anaba-
ticum vocant: cujus supposititii operis ansam exeo
’ ceperunt, quod Apostolus ipse lestetur , se in ter-
tium usque conscendisse coelum, et arcana ibidem
audisse verba , qua: non licet bomini loqui ί. Haec
autem, inquiunt , arcana illa verba sunt. Quae qui-
dem omnia, iisque similia ita , quemadmodum mo-
nuimus , docent, utet malis honorem habeant, et
bonos repudient. Nam Cainum fortioris cujusdam
¹ ll Cor. xu, 4. ⁸ Cor. ἑκάστῳ

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.