PG 41, col. 654

bidinem, ac coitu frequentius utitur, utpote salacis-
simum et voluptuosum animal. Adde imbecillum
et ignavum. Sed quod idem minime malum,pa-
tiensque sit, nec injuriae meminerit, tum vero quod
columba specie Spiritus sanctus apparuerit; idipsum
quod Spiritui sancto gratum ac jucundum est, in-
nocentis columbze simplicitatem imitari nos Dei
Verbum admonuit,‘ut quod ad bonum attinet, pru-
dentes et callidi, ad malum vero simplices esse vi-
deamur. Qua ratione omnis illorum machinatio dis-
solvitur. Nam et Apostolus veteratoriam callidita-
tem et malitiam abundantiorem nulli quam diabolo
ac serpenti tribuit :Timeo, inquit, ne sicut serpens
Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus
vestri, et excidant a simplicitate, et castitate Christi
ac justitia ‘. Vide ut quae contra Evam a serpent:
structa sunt, corruptelam et nequissimam astutiam
ac fraudem Apostolus esse pronuntiet, neque laude
dignum quidpiam ab illo perpetratum defirniat.
IX. Quocirca omni ex parte illorum constringitur
ac declaratur amentia , si quis veritatis doctrinam,
ac Spiritus sancti scientiam velit percipere. Sed ne
tempus ultra conteram, hac velut difficili ac peri-
culosa pelagi tempestate perfunctus, scapham ad
alios navigationqu cursus expediam: adeo ut fauces
ipsas studiose teneam, divina vi, ac sanctorum prc-
cibus confisus, utet vehementesirati maris fluctus,
et venenatarum ibidem bestiarum species praetcr-
eundo videamus : nihilque nobis interim muraena—
rum, aut pastinacae, aut draeaanae, aut carcharii,
vel scorpaenae virus exitii afl‘eratzac demum ad
felicem veritatis portum precibus et orationibus
freti navigium appellamus; ut haec in nobis vera
276 sit Scriptura: sententia : Qui navigant mare,
virtutes Domini narrant ‘. Ad alteram igitur dein-
ceps, ut id narrare possimus, profectionem accin-
gunur.
ADVERSUS CAIANOS,
Qua: est ha'resis XVIII sive XXX VIII.
l. Qui Caiani vulgo nuncupantur, haeresin suam
a Caino cognominarunt. liunc enim praedicant, et
parentem suum appellant. Qui quidem variis, ut
ita dicam, e fluctuum jactationibus emersi, eodem
in salo et procella confliCtantur; ac velut e spinis
et vepribus eminentes, unaque spinarum strue
comprehensi duntaxat appellationibus discrepant.
Nam spinarum genera quidem varia sunt; sed ad
pungendum nocendumque vis omnibus est commu-
niter insita. ’
Igitur Caiani a potentiori quadam virtute ac cm~
lesti auctoritate derivatum esse Cainum praedicant, ‘
necnon et Esau, et Core cum suis, itemque Sodo-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.