PG 42, col. 319

quem et singularem exprimit, sed in ὁμοουσίου
voce duo quaedam in eadem essentia perfecta signi~
tlcat, qua: nec a se invicem diversa, nec ab uni-
tate sua sint aliena. Quid si pietatis gratia, atque
ad consociandam veritatis professionem novum
aliquod vocabulum usurpare voluimus? Nisi enim
consubstantiale illud retinuerimus, ex omnibus ha:-
rcsibus refutari nulla potest. Nam ut serpens bi-
luminis odorem refugit, aut cerva: halitum, aut
gagalte lapidis suflitum, aut styracis fumum, sic
Arius et Sabellius consubstantialis vocem illam ac
professionem vehementer oderunt. Sed ita adversus illos agemus: Quamvis nusquam in sacris Lit-
teris ea vox exstaret (quae revera tamen exstat atque in lege, et apostolorum, ac prOphetarum
scriptis manifeste reperitur: Duobus [orro vel tribus testibus stat omne verbum ’).
Sed ut nulla ejus mentio fieret, liceret, Opinor, Β
ad fidem corroborandam, opportunam aliquam
atque utilem vocem studio pietatis usurpare. Vos
autem quid tandem dicitis? Velim illud mihi re-
spondeatis, quae sit vestra de Patre sententia.
Estne ut increatum illum existimemus ?Omnino ita
esse fatendum est. Quis enim adeo stultus est. ut
ea de re dubitet? Quis, inquam, sic animo percul-
sus ac vesanus est, ut Deum et Patrem Domini nostri
Jesu Christi increatum esse non iudicet? Vos enim
utique non negatis ingenitum ipsum esse, et in-
creatum, atquea nullo productum. Neque enim Pa-
trem hahet, qui sit ipso prior , neque definitum an-
norun spatium, aut ullum dierum initium, ut Scri-
ptura loquitur ³. Si igitur neque principium habet
temporis ullum, neque finem, in confesso est, atque
extra omnem controversiam, eumdem a nullo
creatum fuisse. Atqui nusquam de eo est scriptis
illud expressum. Verbum pietatis, ut dixi, studio,
religiose haec de ipso et sentire et praedicare ,(3οεί-
mur, licet nihil sit ejusmodi scriptum. Eodem modo
tametsi nullo in Scripturteloco vox illa consubstan-
tialis, diserte atque expressis litteris contineretur,
nos uti tamen illa necesse putaremus, quantumvis
de Deo disputare supra nos ac naturae nostra: conditionem esse videretur. Nihilominus tamen facile
798 nobis benignissimus Dominusveniam concederet, quinon id aliectaremus, ut divinitatis, qua.
praesidio nostro ac confirmatione nun eget, patrocinium susciperemus. Sed nimirum de divinis reo
bus pie loqui ac sentire nos oportet. ne pessime pereamus.
LXXI. Quamobrem respondete, quaeso, nobis,
Arii fautores ac discipuli, cum ingenitum ex aequo
Patrem omnes increalumque fateamur, sitque ad—
mirabilis illa profecto dictio, ubinam est scripto
nominatim expressa? Proferte locum, si potestis.
Neque enim aut in lege commemoratur, aut apud
prophetas, aut in Evangelio, aut in apostolorum
denique monumentis. Quod si vocabulum aliquod
nusquam scriptis expressum usurpare licet, idque
propter divinam gloriam usurpatum amplectuntur
omnes ct approbant, quis nos accusare merito
¹ Exod. ιιι, Η. ² Deut. xix, l5; Matth. xvul, l

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.