PG 44, col. 1218

.o pariterque all‘ecto. Si igitur hic quidem talis
erit, is autem , qui beatitudinem ante oculos ha-
at, nationibus morbum mitiget ac leniat, con-
anti sedatoque vultu , ac submissa placidaque
Quod autem ad hanc maxime perturbationem
Verbum respiciat, perspicuum est ex eo quod se-
ndum animi demissioncm , lenitatem nobis pra:-
scripsit. Videtur enim alterum cum altero cohaerere,
ac veluti matrem quamdam ejus qui circa lenita-
tem versatur, habitus, esse animi demissionis eone
stitutionetn atque tranquillitatem. Nam si ex animo
superbiam exemeris, occasionem innascendi vitium
ira: undite non habebit. Contumelia enim et igno-
minia talis infirmitatis irascentibus causa exsistit.
Ignominia autem non movetur is qui sese animi
demissione moderatur. Nam si quis cogitationem
ab humana fraude vacuam ac puram habeat, et vi-
litatem naturae, quam adeptus est . cernat, a quali
initio ortus sit, et in quem linem hujus vita: bre-
vis lluxus atque cursus tendat , et carni coniunctas
sordes , naturaeque inopiam, quod ea nimirum per
se sufficiens non sit ad sui conservationem, nisi
conia brutorum animalium suppleat id quod deest :
adhaec molestias, luctus, calamitates et omnimodas
morborum formas, quibus obnoxia vita humana est,
a quibus nemo natura liber et immunis est, haec si
quis diligenter puro animi oculo cernat, baud fa-
cile ad bonorum delectus commovebitur et excan-
descet; quinizno contra fraudem ducet esse hono-
rem , quo ob rem quampiam a proximo alliciatur ,
quippe cum nihil tale in natura nostra habeamus,
quod possit cum dignitate ct honore communionem
habere, praeterquam circa animum duntaxat, cujus
honor n0u constat ex iis rebus quae per hunc mun-
dutn expetuntur. Nam ob divitias gloriari, aut ge-
nus ostentare , aut ad gloriam spectare, aut supra
'oximum esse videri, quibus rebus complentur
honores humani, haec omnia subversio atque de-
decus anima: honoris exsistunt, ut nemo ratione
raeditus et consideratus, animae puritatem ejus-
modi aliqua rc contaminare sustinuerit. Ita au—
tem allectum ct animatum esse, nihil est aliud
quam in profundo habitu animi humilitatis esse .
qua confecta atque expedita, nullum iracundia
aditum adversus animum habebit. Porro iracundia
procul submota, quieta placidaque vita transigi-
tur: quod nihil aliud nisi lenitas est: cujus finis

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.