PG 44, col. 1222

faciant dolorem: ita nonnulli, postquam amisso
sensu doloris, ut inquit Apostolus, tradiderint se
vita: peccatrici, cum, quod ad vitam cum virtute
degendam attinet, revera mortui quidam tabefacti-
qne sint, nullum eorum quae faciunt sensum ha-
.bent. Sed si quis sermo medicus, veluti quibus-
dam calidis perurentibusque medicamentis (futuri,
inquam. judicii horrendis et acerbis minis) eos per-
strinxerit, et terrore eorum qua: in exspectatione
sunt cor penitus exacerbaverit, terrorem gehennae,
ignem qui non exstinguitur, vermem non emorien-
ι, stridorem dentium, perpetuumque fletum, et
tenebras exteriores, et talia universa, veluti calida
quaedam et acria medicamenta voluptatis affectibus
torpenti inferendo, refovendoque, eo usque rede-
gerit eum ut sentiat in qua vita versetur, beatum
eum effecerit, sensu doloris animo ejus injecto.
Quemadmodum etiam Paulus eum qui in cubile
patris debacchatus erat, tandiu sermone verberat
et castigat quandiu peccatum non sentiebat: post—
eaquam autem objurgationis medicina motus erat,
quasi jam per luctum beatum factum consolari in-
cipit, ne nimio dolore, inquit “, talis absorbeatur.
Erit autem etiam hic nobis intellectus ad proposi-
tam beatitudinis speeulationem, et ad vitam eum
virtute transigendam non inutilis, prepterea quod
redundet quodammodo in hominum natura pecca-
tum: peccati vero remedium esse luctum ex pa:-
nitentia demonstratum est. Sed videtur mihi Ver-
bum profundius quiddam quam ea quas modo dicta
sunt significare, per durabilem luctus usum, aliud
praeter hoc intelligendum esse docens. Nam si so-
lam propter delicta resipiscentiam indicaret, magis
consentaneum magisque conveniens erat ιιι eos
qui luxissent beatos judicaret, non eos qui lnge-
rent, quemadmodum, exempli gratia, comparatione
ejus vitae, qua: cum morbo transigitur, eos qui
curati sunt, non qui perpetuo curantur, beatos
judicamus. Curationis enim prorogatio, infirmitatis
quoque perpetuitatem et continuitatem sinml in-
at. Atque etiam alia ratione mihi rectum esse
videtur, utnon secundum hunc solum intellectum
ponamus, quod Verbum propter peccatum lugen-
tibus beatitudinem tribuat. Multos enim invenieo
mus, quorum vita inculpata, nullisque criminibus
obnoxia, atque ipsius adeo divina: vocis testimrmio
cujusque virtutis nomine commendata fuit. Nam
qua: avaritia Joannis? quis simulacrorum cultus
Elim? quod parvum aut magnum in vita illorum
historia novit delictum? Quid ergo? utrum beatitu-
dinis expertes eos esse sermo ponet, qui nec ab ini-
tio prorsus regrotaverunt, nec remedio hoc, luctu,
inquam, ex paenitentia, Opus habuerunt? an ιιὶιιῑιιιν·⁵ ν

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.