PG 44, col. 1306

subjecti sunt ⁸, adeo ut videatur maxime convenire
id quod a nobis est examinatum in psalmo sexa-
ges‘imo primo: Nunquid Deo subjicietur anima
mea ? Accedit his omnibus illud quod nobis objici-
tur ab inimicis ex Epistola ad Corinthios, nempe :
Tunc et ipse Filius subjiciatur ei qui sibi subjecit
omnia. Quoniam ergo est multiplex hujus vocis si-
gnificatio, bene erit, si, cum unumquodque eorum
per se distinxerimus, agnoscamus cuinam signiti-
cato subjectionis conveniat dictio Apostoli. Dicimus
ergo quod in his quidem qui bello redacti sunt in
potestatem eorum qui vicerunt, subiectionis signi-
ticatum indicat invitum et coactum se submittere
ei a quo victus est. Si enim captivis aliqua acces-
serit potentia, spem ostendens futurum ut sint su-
periores iis qui ipsos vicerunt, adversus dominos
rursus insurgunt , ut qui probrum et dedecus exi-
stiment quod sint subjecti inimicis. Bruta autem
alio modo sunt subjecta animalibus ratione praedi-
tis, nempe quod eorum naturae desit maximum
bonum, videlicet ratio. Quo tit ut necesse sit id
quod est inferius, esse subjectum ei cui obti-
gerunt ampliores et meliores naturae dotes. Qui
autem ex legitima aliqua consequentia jugo tenen-
tur servitutis, etiamsi aequalis sit eorum natura,
ι tamen legi non possint resistere, referuntur
in ordinem subjectorum, ut qui necessitate inexcu-
sabili deducantur ad subjectionem. Nostra: autem
Deo subjectionis seopus est nostra salus, sicut di-
dicimus a prophetia, qua: dicit, Deo subjecta esto,
anima mea, apud ipsum enim est salutare meum".
Quando ergo ab adversariis nostris nobis objicitur
vox Apostoli, qua: dicit Filium subjiciendum esse
Patri, consequens fuerit, distincta hujus vocis si-
gnificatione, eos interrogare, ad quodnam subje-
ctionis aspicientes significatum, hanc vocem exi—
stimant convenire Deo unigenito. Sed est perspi-
cuum, quod nullo ex dictis modis dicent se intel-
ligere Filii subjectionem. Neque enim cum esset
inimicus bello venit in potestatem hostis sui, ut
speret aut studeat se posse aliquando insur-
gere‘ adversus dominum. Sed nec tanquam inter
bruta, per boni defectum, in natura necessariam
habet subjeclionem, ut oves et boves et pecora
subjiciuntur homini. Sed neque ut pecunia empti
servi, aut domi nali vcrnze, lege serviens exspectat
unquam futurum, ut vel domini clementia vel
gratia ipse liberetur a jugo servitutis. Sed neque
salutis scapo sibi proposito dixerit quisquam Deum
unigenitum Patri esse subjectum :ut ea ratione
instar hominum sibi a Deo procuret salutem. Nam '
ιιι mutabili quidem natura, qua: communicatione
ac participatione bonum adipiscitur, necesse est

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.