PG 44, col. 1318

tudo, et quidquid inter bona censetur, cujus eget
natura, ad id quod Deum decet, eorum qua: dicta
sunt reducta significatione. Adeo ut per hoc disca-
mus, quod qui est in Deo, omnia habet, quod illum
habeat. Nihil autem aliud est habere Deum, quam
Deo esse unitum.Non alias autem uniri potest quis-
piam, quam si sit ei concorporalis, ut nominat divus
Paulus. Omnes enim uni Christi corpori conjuncti
per participationem efficimur unutn ejus corpus.
Quando ergo bonum per omnia pervaserit, tunc to-
tum ejus corpus vivificae suhjicietur potestati, et
sic hujus corporis subiectio dicitur esse subjectio
ipsius Filii cum suo corpore centemperati, quod
quidem est Ecclesia : sicut Apostolus dicit ad Co-
lossenses: Nunc gaudeo in passionibus meis, et ad-
impleo ea qua: desunt afflictionibus pro Christo in
carne mea pro corpore ejus quod est Ecclesia : cuius
factus sum ego minister secundum dispensationem “.
Et ad Ecclesiam Corinthiorum : Vos, inquit, estis
corpus Christi, et membra ex membro ¹². Apertius
autem de eo dogma exposuit Ephesiis , cum dicit :
Vernces in eharitate. crescamus in illo per omnia,
qui est caput Christus, ea: quo totum corpus com-
pactum et connexum per omnes subministrationes
secundum operationem in mensura uniuscujusque
membri, augmentum facit corporis in wdificationem
sui in charitate” ;utpote quod per eos qui fidei
semper adjiciuntur Christus seipsum aedificet. Qui
tunc desinet seipsum aedificarc,quando ad pr0priam
mensuram pervenerit ejus corporis augmentum et
perfectio, et nihil amplius defuerit corpori per
tediticium quod adjicitur, omnibus supertedificatis
super fundamentum apostolorum et prophetarum “,
et fidei adjectis , quando , ut dicit Apostolus, oc-
currerimus omnes in unitatem fidei et agnitionis
Filii Dei, in virum perfectum, ad mensuram astatis
plenitudinis Christi ¹⁸. Si igitur cum sit ipse caput,
quod est deinceps suum corpus aedificat, per eos
qui semper adduntur, compingens et connectens
omnes ad ea ad quae natus est unusquisque , se-
cundum mensuram operationis , ut sit vel manus,
vel pes, vel oculus, vtl auris. vel aliquid aliud ex
iis qua: complent corpus, convenienter proportioni
uniuscujusque fidei, haec autem faciens seipsum
aedificat, sicut dictum est: per haec est perspicuum
quod cum fuerit in omnibus, in seipsum suscipit
omnes sibi unitos per communicationem corporis ,
et omnes facit membra sui corporis, adeo ut sint
quidem multa membra, unum vero corpus. Qui
ergo nos sibi uniit, et nobis est nnitus, et per
omnia nobiscum unum effectus, omnia nostra sua
efficit propria. Nostrorum autem bonorum summa
est et caput, Deo esse subjectum. quando universa
creatura sibi fuerit consonans , et omne g-nu ei se
¹³ Eph. Iv, 15,16. ⁸³ ΙῳΙι. ll, 20. ¹¹¹ Eph. tv, i5

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.